Annus
2 0 2 0


ARS DOCENDI

De origine verborum (XLI)

διδάσκω: doceo, praecipio

κατηχέω: disputo, sermocinor, lectito

παιδεύω: erudio, instruo, educo

Inter magisterii Graeci significatus differentiae nonnullae intersunt, quamvis omnes ad eandem significationem pertineant. In primis enim τὸ διδάσκειν invenitur: hoc ex illo themate dns- est, quod ad ipsum δῆνος, id est consilium, is grammaticus Chantraine adligauit; alterum tamen incohatiuum uerbum est, alterum neutrum nomen. Tὸ διδάσκειν demum ad illam consilii radicem pertinet, quamquam hoc κατηχεῖν magnum differt.

Quod enim ἀπὸ τοῦ κατά et τοῦ ἢχους est, id est ab insonando, quod doctrina sicut echo discipulorum auribus haurit. Tertium est illud παιδεύειν, quod denominativum est verbum, ἀπὸ τοῦ παιδός, id est a puero: ut hic paedagogus pueros ad ludum ducebat, sic magister puerum erudit ipsumque alit, unde Grai illud -ευ- nominis stirpi addunt.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae