Annus
2 0 2 0


ASCLEPIADIS SAMII B’

Epigrammaton scriptor post obitum Alexandri annos III natus Asclepiades Samius fuit. Quoius epigrammata XLV in illa Constantini Anthologia Palatina colliguntur atque uariis de rebus nonnulla ostendunt: conuiuia amoresque in eius carminibus praeleguntur, quae omnia ad uoluptatis uias conuertuntur. Qui Asclepiades multa ad puellas muilieresue carmina conscripsit, quas secum Amoris uota coniungere studebat: saepe Venerem in carminibus suis inuocat atque illius “carpe diem” πρότος εὑρητής, id est primus inuentor, esse putatur, sicut in hoc epigramma, quod ad puellae amorem pertinet (secundum est in Oxoniensi editione):

Φείδῃ παρθενίης, καὶ τί πλέον; οὐ γὰρ ἐς Ἃιδην

ἐλθουσ’εὑρήσεις τὸν φιλέοντα, κόρη.

Ἐν ζωοῖσι τὰ τερπνὰ τὰ Κύπριδος, ἐν δ’ Ἀχέροντι

ὀστέα καὶ σποδιή, παρθένε, κείσομεθα.

Parceas licet florem, quid pluris? Per infera

loca non inuenies amantem, puella.

In animantibus dona Veneria, in inferis

ossa cinusque, uirgo, iacebimus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae