Annus
2 0 2 0


Gaius – Salue amice uicine!

Titius – Salue, quid noui?

G – Nonne is ad uacandum quolibet?

T – Num dixit Torra praeses Cathaloniae nos posse praeterire quadragenas? Sumus iam in secunda phasi huius pestis.

G – Nemo ex gubernatione id ait. Vno metro et dimidio longe atque personuncula ad os adposita quocumque placeat proficisci fas est.

T – Iam uideo… Et cur Anglia, Austria et aliae multae nationes dissuadent ciues suos ne Hispaniam uisant?

G – Nescio! Haec terra eis praebetur tuta si uenire cupiunt.

T – Ego causas quaererem uehementius cum plerumque pecunia nostri productus domestici generalis e peregrinatione extera proueniat.

G – Curae nimiae tibi ne sit: Europa nobis datura est, sicut dixi, centum quadraginta milliarda euronum. Tandem frugales intellexerunt Europam unam esse oportere.

T – Dimidium est foenus et aes alienum. Et tota donatio pendet e condicionibus frugalium nationum, quae uetare eam possent si bene rem publicam ac aerarium non gerimus. Sanna Marin, praeses finnica, iam monuit Sanxes ut nauaret bonam gubernationem et parsimoniam si cupit auxilium ex Europaeis.

G – Dextras partes fouet haec femina, nonne?

T – Sinistras.

G – Non intellego. Sed quid ad nos? Tandem dederunt. Et nunc felices esse possumus cum monarchia prope finem suam sit. Iam uidistis quomodo fugeret ex iure Iohannes Carolus!

T – Attamen nondum ullus iudex eum accusauit nec reus est. Mihi tristitiae non est casus monarchiae, sed timeo socialistas atque comunistas hispanos et dona ferentes.

G – Sed causa libertatis nonne te commouet?

T – Causa pestis male gestae me terret.

G – Ne te sollicitet pestis. Paullatim eximus e discrimine oeconomico. Expertiores opinione tua nostri gubernatores sunt. Ephemerides dextrarum partium eorum dignitatem uiolare iniuria non desinunt.

T – Expertos esse dicis. Tanquam Concilium Peritorum arcendo coronauiro, quod tandem gubernatio confessa est numquam extitisse?

G – Officialiter non exsistebat, certe, sed inerant quidam periti.

T – Procul dubio: Dr. Mengele, Dr. Audrey Albin, Dr. Moreau et Dr. Bacterion.

G – Quos nominas? Non noui.

T – Oportet ut reticeam.

Scripsit Daniel Alvarez



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae