COLLOQVIA POETICA I
Passer- Pi pi pi!
Lesbia- Cur pipiat auis?... Quid facis, feles saeue! Ne comede meum passerem.
Feles- Esurio, amica, quid aliud faciendum mihi esset? Num cibum tute dabis?
Lesbia- Certe, immo tibi offero meum panem bis coctum. Cape, ne time, nempe melle unxi. Ne aufer mihi quod uenusti hoc mundo exstat.
Feles- Istum panem datura es ex quo uellicabas micas tuo passeri? Vah! Tecum tene nouae uolucri emendae.
Lesbia- Quam ferum animal! Belua immanis, quae teneram bestiolam delectabilem bis minorem se aggredi et uorare audet ante oculos dominae!
Feles- Hoc feci ut discas quoque desinere domina animalium a te ipsa nuncupari.
Lesbia- Certe, haec causa esset. Philosophiam colis… Hic habemus tandem felem cynicum, qui societatem hominum reprehendit tanquam Diogenes. Catulle! Veni, precor, uita mea!
Feles- Ne clama alterum tuum passerem, ne etiam edam.
Lesbia- Monstrum garrulum, tace. Catulle!
Catullus- Tuus seruus adest. Quid te sollicitat?
Feles- Seruum uerbum bene usurpatum est. Iam sibi ipse atribuit.
Lesbia- Nonne uides?
Feles- Nihil nisi tu oculos reddis.
Catullus- Bestia fera! Ne ede auiculam quae ludebat saltabatque inter digitos meae Lesbiae.
Lesbia- Clodiae.
Catullus- Certe, sed omnes te agnoscunt hoc nomine.
Lesbia- Nihil refert.
Feles- Bona rixa importuna. Iam esae sunt pueriles deliciae, amici. Ne amplius curate.
Lesbia- Ah! Plango infinito dolore affecta.
Feles- Catulle miser, occasionem cape antequam emat nouum pupum, dum rubri ac tumidi plorant ocelli tuae dominae.
Scripsit Daniel Alvarez
|
|