Annus
2 0 2 0


Ὁ τοῦ ἐλέφαντος ῥίς

De origine verborum (XXXVIII)

βόσκω: edo, depascor, pabulor

Verbum Graecum maxime ad bestiarum pastus pertinet, quae per pabula laeta, sicut Vergilius ait, depascuntur: quorum nomen notissimum bouum est, eorum stirps et παρὰ τὸ βόσκειν est. Ille enim grammaticus Chantraine rem omnem de radice Francogallice exposuit in etymologico suo: quae nam ad Mycenaeorum idioma adligatur, ubi prima verbi nota q- est. Unde etiam apud Balticos głotas legitur verbum, quod Latine gregem nominamus, id est bouum armentum, quibus τὸ βόσκειν comparatur. Incohativum nam verbum est ex illius bouis stirpe, ut βο- atque -σκω pariant. Unde etiam est illa βοτάνη, id est arbor, atque illa πρόβοσκις, quae ante os apparat alimentum, sicut is Araetus Anatolicus in volumine de morbis et de medicaminibus. Qui philosophi igitur sententiam pervestigabat, quod is Aristoteles antea in libro “De partibus animalium” [659a] proboscidis usum naturamque descripsit:

μυκτήρ ἐστιν ἡ προβοσκὶς τοῖς ἐλέφασιν. Ἐπεὶ δ' ἀδύνατον ἦν εἶναι τὸν μυκτῆρα τοιοῦτον μὴ μαλακὸν ὄντα μηδὲ κάμπτεσθαι δυνάμενον: ἐνεπόδιζε γὰρ ἂν τῷ μήκει πρὸς τὸ λαβεῖν τὴν θύραθεν τροφήν, καθάπερ φασὶ τὰ κέρατα τοῖς ὀπισθονόμοις βουσίν· καὶ γὰρ ἐκείνους νέμεσθαί φασιν ὑποχωροῦντας πάλιν πυγηδόν.

Elephantibus nasum proboscis est. Cum enim nasum tale esse non liceret, ut non molle esset nec flecti potens: ad cibum foras excipiendum nasui enim impedimento esset, sicut cornua, ut aiunt, pascentibus bubus: ii enim boves retrocedentes pabulari traduntur.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae