COLLOQUIA MYTHOLOGICA I
Domus antiquae uenationis, Pompeii: Galatea Polyphemum
suauiatur
|
Polyphemus- “Vror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
cumque suis uideor translatam uiribus Aetnam
pectore ferre meo; nec tu, Galatea, moueris” [Ouidii, Met. XIII,
vv. 867-889].
Galatea- Polypheme, satis superque. Actum est! Iam intellexi tandem quis
sis, fili Neptuni. Exeo…
Acis- Quid facis, insana?
Galatea- Propero obuia ire Polyphemo!
Acis- Cur? Me exemplari pulchritudinis relicto, foedissimi animalium
horridique apri ad amplexus progrederis?
Galatea- Iam uero immorior nisi me ei iungo.
Acis- Galatea…!
Polyphemus- Voces perfidi pueri audio mea fraga, meum lucidum lac, meas
molles uuas infantis ore clamantes? Perdidit uestigium eius inter tot ludos
amoris per siluas et speluncas? Porrigam collum e scopulo ut saltem e longe
uideam illum porcellum paruum atque facultas complanandi eum quadam rupe
mihi detur.
Galatea- Polypheme! Hic adsum, huc aduenio ueniam humillimam tibi petens.
Polyphemus- Quid facis, nitor diluculi? Me adis tandem imperterrita? Nonne
te terret mea barba hirsuta?
Galatea- Non amplius! Deditionem mei facio, uerecundia praeteritae repulsae
plena.
Polypheme- Me illudis? Sunt multae lunae et multi soles cum me respuis. Qua
de causa immutauisti consilium?
Galatea- Auscultaui nunc demum tuas opes, tuam prosapiam, tuam artem.
Polypheme- Et quid uis tandem?
Galatea- Quid uolunt saepe amantes?
Polyphemus- Immo dic amentem quae eo uehementer insontem pastorem canentem
aggrediaris!
Galatea- Mi mons, meum antrum, quid garris…
Polyphemus- Me terruisti. Et quid cupiebas?
Galatea- Te in meo gremio, nos ardentissime uniri.
Polyphemus- Paulum restat ne fugiam per illud procliue, siue capris
sequentibus siue hic desertis.
Galatea- Nonne desiderabas?
Polyphemus- Sed eo cito, nescio… Quibusdam uerbis interiectis…
Galatea- Ne cura, mi auerne. Intuere aliquanto haec iam tua labra dum
loquor et tibi expono fabulam illam de…
Scripsit Daniel Alvarez
|