Annus
2 0 2 0


Ἀλεξία

De origine verborum (XXXIV)

ἀλεξία: defensa, defensio, tutela, custodia, praesidium, auxilium

Quod Latine auxilium sive tutelam nominamus, hoc Graece dupliciter semelque nominatur: prima stirpium est αλκ- secundaque αλεκ-, quae ex eodem gignuntur. Duarum prima eadem est illius ἀλκῆς, id est Latine roboris, atque ἀλκαίου, id est Latine fortis, (eius Ἀλκαίου poetae nomen ex ipso parturitur): quae ex *ael-k themate est neque alio modo idiomateve invenitur. Altera autem τὸ ἀλέξειν, id est defendere, atque ἀλεξίαν nostram comparavit: quae ex illo *ale-k aboritur, quod et Indice invenitur in hoc "raksati", id est tueri; quoius -σ- elementum autem huic verbo studium optationemque adligat idemque est eius futuri temporis verborum sicut λύω/λύσω vel γράφω/γράψω.

Quae radices tamen nomina multa Graece confecerunt: primus Ἀλέξανδρος ἐκ τοῦ ἀλέξειν τοῦ ἀνδρός, in secundis illius ἀλεκτρύονος, id est galli, qui fuit miles optimus ac Martis dilectissimus sed dormitor, sicut Lucianus (Gallus, 3) enarrat.

Olim Alectryon miles, sicut solebat, Martis adulteriorum venustorum custos (ἀλεκτρύων ἀπὸ τοῦ ἀλέξειν) additus est sed illa nocturna vigilia obdormiscit. Sol cum sit exortus, amantes luce sua detegebat atque thalami stuprum Ephaesto patefecit. Quam ob rem Mars ipse militem dormitorem castigavit atque galli speciem ei addidit, qui ad galeae instar tristam gerit.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae