Annus
2 0 2 0


Ὑπὲρ ἀσιτίας

De origine verborum (XXXIII)

De verborum differentiis multa auctores praescripserunt, quae saepe eodem sermone investingatur sed ex aliis sermonibus non tam saepe perspiciuntur: Latino sermone enim “ieiunius” ut ἂσιτος significetur dicimus, quod enim ex eadem stirpe eius ientaculi; ambo enim sunt ex eadem stirpe illius ientandi, id est ientaculo vescendi. Quoius stirps tamen ille grammaticus Alfredus Ernout non longius radicitusve inspicit, quae demum hoc modo examinatur. Illud ideo ientaculum fortasse significationem sibi praebet in ieiunii intermissione. Quod ieiunium in illa epistula ad Lucilium (VII,68) de corporis vitiis invenitur:

Quid autem loqueris? quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima: assuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta quod in te esse infirmissimum senties. [7] Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat.

Graeco sermone tamen de ieiunio nonnula apparantur verba: ἂσιτος, id est ἀπὸ τοῦ α privativum et τοῦ σίτου, quod Latine per formulam secus ac cibum sive sine cibo diceremus, atque ἀβοσκής, id est ἀπὸ τοῦ α idem et τοῦ βόσκειν, id est sine victu. Quo denim in illius Penelopis ieiunio inspicitur, quae de Telemachi filii fortunis atque Procorum dolis in eum longinque spectat (IV, 787-790):

ἡ δ' ὑπερωΐῳ αὖθι περίφρων Πηνελόπεια

κεῖτ' ἄρ' ἄσιτος, ἄπαστος ἐδητύος ἠδὲ ποτῆτος,

ὁρμαίνουσ', ἤ οἱ θάνατον φύγοι υἱὸς ἀμύμων,

ἦ ὅ γ' ὑπὸ μνηστῆρσιν ὑπερφιάλοισι δαμείη.

Callida tamen exspectabat Penelopes

Ac sine victu potuve ieiunia iacebat,

utrum mortis effugium inveturus esset filius

honestus an eum interfecturi Proci audaces cogitans.

Verbum Latinum tamen multa peperit et in posteritate: illum verbum Francogallico dé-juner enim in illo ieiunio omnia tenet, quod enim in interruptione nocturni ieiunii significatur, eodemque more verbum Hibericum desayunar, quae ambo "iento" significare videntur.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae