De geometricis adnotatio
De origine verborum (XXXII)
ῥόμβος: rhombus
Geometrica saepe a litteralibus doctoribus saepe aspernuntur, quae poesin secum non proferunt. Ii tamen geometres verbis aliquantulo inusitatis fructi sunt, quae in etymologiis suis investingandis saepius negleguntur: ex eadem enim stirpe τοῦ ῥέμβειν, id est Latine verto sive volvo, ῥόμβος fit, qui ad metas conosve pertinet eorumque sectiones, in quibus inscribi potest. Ille Petrus Chantraine dicti studiosus ac Pokorny grammaticus de re disputabant: nam prior de dubia Indica stirpe nihil certi aiebat, alter tamen ad illum *wer-, quod verba Latina quoque peperit, quorum primum illum verto est, geometrica adliciebat.
Tum ille geometres mathematicusque Euclides multa de figuris notat, quorum elementa, id est Graece στοιχεῖα, in primo operis suis eodem nomine praecipiuntur: prima enim “Elementorum” elementa hoc modo exponit, quibus rhombus nobis praestat:
[I, 19] Σχήματα εὐθύγραμμά ἐστι τὰ ὑπὸ εὐθειῶν περιεχόμενα, τρίπλευρα μὲν τὰ ὑπὸ τριῶν, τετράπλευρα δὲ τὰ ὑπὸ τεσσάρων, πολύπλευρα δὲ τὰ ὑπὸ πλειόνων ἢ τεσσάρων εὐθειῶν περιεχόμενα.
Quae lineis rectis inscribuntur, linea recta figurae sunt: tribus lineis trigona, quattuor quadriangula, multis quattuorve polygona.
[I, 22] Τῶν δὲ τετραπλεύρων σχημάτων τετράγωνον μέν ἐστιν, ὃ ἰσόπλευρόν τέ ἐστι καὶ ὀρθογώνιον, ἑτερόμηκες δέ, ὃ ὀρθογώνιον μέν, οὐκ ἰσόπλευρον δέ, ῥόμβος δέ, ὃ ἰσόπλευρον μέν, οὐκ ὀρθογώνιον.
In quadriangulis enim nonnullae figurae exstant: [primum quadratum], quod aequilaterum ac perpendiculare est; secundus rectiangulus qui perpendicularis haut aequilaterus est; rhombus tertius, qui aequilaterus haud perpendicularis est.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis
|