Annus
2 0 2 0


Vtrum philosopho magis tribuendum carmen an non dubium est, quod tamen Diogenes Laertius (Vitae III.29, ubi de eius Academia passim fatetur) ac Lucius Apuleius (De magia, 10.6) communi sermone adsentant. Prior enim de Ἀστέρος adulescentis amore alterque Madaurensis idem rettulit:

Sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior, ut putat, Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. (7) Etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? Cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia. Nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. (8) Disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:

Ἀστέρας εἰσαθρεῖς, ἀστὴρ ἐμὸς. εἲθε γενοίμην

οὐρανός, ὡς πολλοῖς ὂμμασιν εἰς σὲ βλέπω.

Lumina noctis stella uides mea: si modo caelum

essem, multiplicus in te conspicerem.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae