Annus
2 0 2 0


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XXIII)

XXIII. Cum surrexisset omnis multitudo eorum, duxerunt eum ad Pilatum.

2 Coeperunt autem accusare eum dicentes: ‘Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Vnctum, regem esse’.

3 Pilatus autem interrogauit eum dicens: ‘Tune es rex Iudaeorum?’. Qui respondens ei dixit : ‘Tu dicis’.

4 Dixit autem Pilatus ad pontifices et turbas: ‘Nihil causae inuenio in hoc homine’.

5 Qui inualescebant dicentes: ‘Commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et, cum coepisset a Galilaea, usque huc!’.

6 Pilatus autem, cum audiuisset, interrogauit, num homo [ille] Galilaeus esset;

7 et ut cognouit eum ex Herodis potestate esse, remisit eum ad Herodem, qui ipse quoque erat Ierosolymae diebus illis.

8 Herodes autem, uiso Iesu, ualde gauisus est. Ex multo enim tempore erat cupiens eum, ideo quod audiuerat de illo et sperabat se uisurum esse aliquod signum ab eo fieri.

9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; sed ille nihil ei respondit.

10 Steterant etiam pontifices et scribae uehementer accusantes eum.

11 Spreuit autem eum Herodes cum exercitu suo et illusit, et indutum ueste candida remisit ad Pilatum.

12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus illo die, nam antea in inimicitia fuerant ad alterutrum.

13 Pilatus autem, conuocatis pontificibus et magistratibus et populo,

14 dixit ad illos: ‘Adduxistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce ego coram uobis, cum diiudicauissem, nullam causam inueni in homine isto ex eis, de quibus eum accusatis;

15 sed neque Herodes: remisit enim eum ad nos. Ecce nihil dignum morte actum est ab eo.

16 Ergo correptum eum dimittam’.

(17) 18 Exclamauit autem uniuersa turba dicens: ‘Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!’.

19 Qui propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium erat missus in carcerem.

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum,

21 sed illi exclamabant dicentes: ‘Crucifigito, crucifigito eum!’.

22 Ille autem tertium dixit ad eos: ‘Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis inuenio in eo; ergo correptum dimittam eum’.

23 Illi tamen instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum.

24 Pilatus adiudicauit fieri petitionem eorum.

25 Dimisit autem eum, quem petebant – qui propter seditionem et homicidium missus erat in carcerem –, Iesum uero tradidit uoluntati eorum.

26 Cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenaeum uenientem de campo et imposuerunt ei crucem, quam portaret post Iesum.

27 Sequebatur autem eum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.

28 Conuersus autem ad eas dixit Iesus: ‘Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super uosmet flete et super filios uestros,

29 quoniam ecce uenient dies, quibus dicent: ‹Beatae steriles et uentres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactauerunt!›.

30 Tunc incipient dicere montibus: ‹Cadite super nos!›, et collibus: ‹Operite nos!›,

31 quia si in uiridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?’.

32 Ducebantur autem alii quoque duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33 Cum uenerunt in locum, qui uocatur Caluaria, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.

34 Iesus autem dicebat: ‘Pater, dimitte illis, qui nesciunt id, quod faciunt’. Diuidentes uero uestimenta eius miserunt sortes.

35 Stabat populus exspectans. Deridebant eum etiam principes dicentes: ‘Alios saluauit; seipsum saluet, si hic est Christus, Dei electus!’.

36 Illuserunt autem ei milites quoque accedentes, acetum offerentes illi

37 et dicentes: ‘Si tu es rex Iudaeorum, salua te ipsum!’.

38 Erat autem et superscriptio super eum: ‘Hic est rex Iudaeorum’.

39 Vnus autem e latronibus, qui pendebant, exsecrabatur eum dicens: ‘Nonne tu es Christus? Salua teipsum et nos!’.

40 Respondens autem alter dixit increpans illum: ‘Ne tu quidem times Deum, quod in eodem iudicio es?

41 Nos quidem iuste [patimur], nam digna factis recipimus! Hic uero nihil mali gessit’.

42 Dicebat: ‘Iesu, memento mei, cum ueneris in regnum tuum’.

43 Dixit illi: ‘Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso’.

44 Erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in uniuersa terra usque ad horam nonam,

45 et obscuratus est sol, et uelum templi scissum est medium.

46 Clamauit uoce magna Iesus et dixit: ‘Pater, in manus tuas commendo spiritum meum’; et hoc dicto exspirauit.

47 Cum autem uidisset centurio id, quod factum erat, glorificauit Deum dicens: ‘Vere hic homo iustus erat!’.

48 Omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, cum uidissent ea, quae facta erant, percutientes pectora sua reuertebantur.

49 Stabant autem omnes noti eius a longe, etiam mulieres, quae secutae erant eum e Galilaea, aspicientes haec.

50 Ecce uir nomine Ioseph, qui erat consiliarius, uir bonus et iustus

51 – hic non consenserat cum consilio et actibus eorum –, Arimathaeâ ciuitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei.

52 Hic, cum accessisset ad Pilatum, petiuit corpus Iesu

53 et depositum inuoluit linteo et posuit eum in monumento exciso, ubi nondum quisquam positus erat.

54 Dies erat Praeparationis, et illucescebat sabbatum.

55 Subsecutae autem mulieres, quae cum illo uenerant e Galilaea, uiderunt monumentum et quemadmodum positum esset corpus eius.

56 Reuersae autem parauerunt aromata et unguenta. Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum,

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae