De origine verborum (XXXI)
χολή: umor, spiritus, vapos, fel, bilis
Verbum ipsum Graecum in medicorum scriptis praeclarum est, quod ad humani corporis umores pertinet: sunt in humano corpore spiritus, qui hoc in vita gestitant. Eadem enim huius verbi origo illius fellis, quod ideo umorem nominamus: ambo rursus hoc Indicum verbum “hiranya” adligantur atque ex eodem aboriuntur *chol-, quod variis itineribus ad nostros pervenit sermones. Quae verba hodierna innumerabilia sunt, sicut ipsum “cholesterol”, quod in sermone Anglico reperitur, ἀπὸ τῆς χολῆς ac τοῦ στερεοῦ, id est ab umore et a solido, atque ipsum “melancholy”, de quo ipsum trigesimum caput τῶν προβλημάτων illius Aristotelis, ἀπὸ τοῦ μέλανος et τῆς χολῆς, id est ab atra bile.
Ipsum fel tamen, ut ante diximus, non modo apud grammaticos, sed etiam apud medicos optimum tenet: quam bilem is Hippocrates primus perspexit atque ii medici, qui corpus eius multiplex constiterunt. De umoribus quattuor is Hippocrates in “de natura hominis” suo multa exposuit: primum enim αἷμα, id est sanguen, quod a corde diffluit atque flammae habet vim, postea φλέγμα invenitur, quod a cerebro corporis internum irrorat atque aeris habet vim; demum ξανθὴ χολή atque μέλαινα χολή, quarum prima a splene aboritur aquamque refert atque secunda a iecinore terraeque vim tenet.
Hippocratis nunc verba praelegamus, quae de spiritibus multa ostendunt:
Περὶ φύσιος ἀνθρώπου δ’:
Τὸ δὲ σῶμα τοῦ ἀνθρώπου ἔχει ἐν ἑωυτῷ αἷμα καὶ φλέγμα καὶ χολὴν ξανθήν τε καὶ μέλαιναν, καὶ ταῦτ' ἐστὶν αὐτέῳ ἡ φύσις τοῦ σώματος, καὶ διὰ ταῦτα ἀλγέει καὶ ὑγιαίνει. Ὑγιαίνει μὲν οὖν μάλιστα, ὁκόταν μετρίως ἔχῃ ταῦτα τῆς πρὸς ἄλληλα κρήσιος καὶ δυνάμιος καὶ τοῦ πλήθεος, καὶ μάλιστα μεμιγμένα ᾖ· ἀλγέει δὲ ὁκόταν τι τουτέων ἔλασσον ἢ πλέον ᾖ ἢ χωρισθῇ ἐν τῷ σώματι καὶ μὴ κεκρημένον ᾖ τοῖσι ξύμπασιν.
Humanum corpus enim sanguen, liquorem, gilvum atrumque spiritum in se habet atque eius natura illis commendatur proptereaque dolet valetve. Cum alterum altero aequanimiter in mixtura, vi inque omni commetiatur atque misceatur, ipsum optime valet corpus; cum tamen minore aut maiore vi quiddam insit aut distinguatur aut non bene misceatur in corpore, ipsum male dolet corpus.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis