De origine verborum (XXX)
πέτομαι: volo, advolo, volito
In scripto trigesimo de etymologiis Graecis ὁμηρικοτάτην iuncturam
perspicere nitemur ac eius originem, ut formulam σαφηνίζωμεν. Hoc enim
πέτομαι idem est τοῦ πεταννύναι, quod sub specie antiquiore τοῦ ἐς -μι
ῥήματος legitur, quae verba eadem stirpe Indicae vocis patami –id
est Latine “volo”- exoriuntur; verumtamen ipsa radix *p t-
Latinum quoque “peto” peperit, id est pergo, quolibet advolo. Multa
Graeca praeterea verba inveniuntur, quae hinc aboriuntur, sicut id πτερόν,
hoc est Latine ala, aut πτερόεις, id est alatus. Ipsum adiectivum antiquum
gerit στάμπον, velut adiectiva multa, quae homerica nominantur, αἱματόεις
aut στονόεις, quorum primus ἐκ τοῦ αἳματος –hoc est a sanguine dictum- ἐκ
τοῦ στόνου sive τοῦ στένειν –id est a gemitu sive a gemendo-. Quod verbum
tamen in iunctura praeclara, ut ante diximus, reperitur, quae saepissime
apud poetam praelegitur et in bellico canto et in Ulixis peregrinationibus.
Quod verbum nam in precationibus Μνηστήρων, qui in Ulixis ultione eum
poposcerunt ut misereret (Od. XXII, 310-312):
Λειώδης δ' Ὀδυσῆος ἐπεσσύμενος λάβε γούνων
καί μιν λισσόμενος ἔπεα πτερόεντα προσηύδα·
"γουνοῦμαί σ', Ὀδυσεῦ· σὺ δέ μ' αἴδεο καί μ' ἐλέησον·”
Ad Ulixem prosiliens, genibus comprehensis, Leiodes
eum precatur ac verbis alatis profatus est:
“in genibus te posco, Ulixes: pro pietate miserere mei!”
Sed etiam aliis locis invenitur, sicut in Iliadis primo, cum Minerva
Achillem in somno excitabat (199-202):
θάμβησεν δ' Ἀχιλεύς, μετὰ δ' ἐτράπετ', αὐτίκα δ' ἔγνω
Παλλάδ' Ἀθηναίην· δεινὼ δέ οἱ ὄσσε φάανθεν·
καί μιν φωνήσας ἔπεα πτερόεντα προσηύδα·
τίπτ' αὖτ' αἰγιόχοιο Διὸς τέκος εἰλήλουθας;
Obstupescit Achilles exortus ac praesto agnovit
Palladem Athenam sublimiter manifestam:
cui voce adnutat verbis alatis:
“Curnam, filia Iovis, ibi advenisti?”
Andreas Latine interpretatus est καὶ ὀλίγα ἑλληνιστὶ ξυνέγραψεν
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis