Annus
2 0 2 0


GENETRIX EUROPA“

GENETRIX EUROPA

“Omnia vincit amor numinis et patriae” (Bartholomaeus Saguinsín) .

Stuartus McManus, scholasticus quidam, una cum Dana Leibsohn personam opusque recens vulgavit Bartholomaei (Bartolomé) cuiusdam Saguinsín indigenae Philippinensis sacerStuartus Mc Manusdotis necnon poetae, qui saeculo septimo decimo exeunte natus est. Hic, qui haud multo post primos indigenas Philippinenses (quos multi ab ordinibus sacris arcere nitebantur) sacerdotio catholico auctos presbyter est ipse ordinatus et “Parochus Populi Quiapo” (eiusdem clerici verba refero) Manilae deinde factus, se ipse paucis descripsit Indum Tagalum se esse dicens in opusculo suo uno Latino, quod quidem adhuc exstet, anno millesimo septingentesimo sexagesimo sexto vero edito (scimus nomen “Indus” a designatione hominis ex India oriundi ad multarum aliarum terrarum et orientalium et occidentalium indigenae extensum esse). Tagali tunc, sicut et nunc, Manilam ac terras circum hanc urbem, quae caput est Insularum Philippinarum, sitas incolebant; quorum autem sermo maximi ponderis nostris temporibus factus est ad linguam Philippinicam (quae adhuc fingitur ut commode officialis harum Insularum dialectus propria sit) formandam. In Bartholomaei Saguinsín poesin anno proxime praeterito forte fortuna incideram, ad tempus hoc contentus scire, in Philippinis Insulis, in quibus hanc linguam Romanam colo atque doceo, olim sermonem Latinum aliquantulum floruisse.

Bartholomaeus Saguinsín vero de rebus Philippinicis septimo saeculi duodevicesimi decennio gestis scripsit, cum inter septem annorum, ut vocatur, bellum (a MDCCLVI ad MDCCLXIII) Britanni Manilam atque oppidula huic proxima ceperunt. Hoc mense, id est Aprili, ducentos quinquaginta sex abhinc annos (id est anno Domini millesimo septingentesimo sexagesimo quarto) ultimi Britanni Manilam post duodeviginti fere mensium occupationem tandem reliquerunt. .

In tanto discrimine Simon de Anda y Salazar, “maximus heros” (B. Saguinsín), Hispanicus vir et iurisperitus, ex causarum criminalium auditore dux fortis et charismaticus pugnae Manilensis tempore (“in laboriosissimo tempore belli”) factus (“Quae metamorphosis? Quae transformatio mira?”), ductor esse cepit repugnantium Hispanicorum contra invasores necnon a consessu quodam locali Insularum Philippinarum gubernator –seu fere praeses– Carolo III tunc Hispanorum rege nesciente est nominatus. Eum Bartholomaeus presbyter Tagalus genere, de quo supra amplam feci mentionem, in talibus rebus adversis haud parva incommoda ipse passus epigrammatibus –ut appellat– suis canit duodecim numero, quae coniunctim poematium epicum efficiunt de victoria Hispanica post longum discrimen adepta, de armis et obsidionibus, de iuribus iurandis et proditionibus, de accusationibus et stragibus, de fugis et perfidiis, de fidelitatibus et simulationibus, sed praesertim de numine illo ab Europaeis apud “Indos” praedicato, quod Simonem de Anda y Salazar eligere voluit ad Philippinas Insulas servandas, ut hi versus apte exprimunt: “Hoc ope divina non est dubitabile factum; / Anda tamen medius. Sic fuit Anda salus”. .

EpigramataDum Bartholomaeus ille sacerdos in parte operis sui dedicatoria (dicata sunt enim disticha ipsi Simoni de Anda y Salazar) ait neque Vergilium se esse, neque Ovidium, neque alterum Homerum, in ostendenda tamen fide sua necnon dilectione erga religionem catholicam atque Hispaniam haud paucas saepe subtiles et non inelegantes inducit mentiones rerum Graecarum Romanarumque antiquarum, quod monstrat eum, etsi longinquam terram colonicam numquam non habitavit, in litteris quas classicas vocamus haud parum versatum esse, ut ex eius versificandi facultate quoque patet, a qua autem alienus non est usus vocabulorum sermonis vernaculi, quale est “cacique”, quotiescumque vox Latina apta non suppeditet. .

Id igitur quod de eodem Anda in postremo operis epigrammate poeta ille sacer scripsit, non dubito quin ad se ipsum, quamquam indigena Philippinus, referre potuisset, quantum sane ad locutionem attinet hanc quam nunc sum allegaturus quaeque in animo meo adhuc resonat: “genetrix Europa”. “Iam genetrix Europa tuis completa refertur / Laudibus et meritis, grataque te celebrat”. Arbitrabatur forte poeta Europam quodammodo suam quoque genetricem esse, ut subaudire audeo? Responsum huic interrogationi affirmativum ex ipsa linguae Latinae electione patet, mea quidem sententia. Genetrix et auctrix fuit Bartholomaeo sacerdoti “Indo” Europa, quam rem ipse linguam Latinam ad poema suum pangendum eligens melius expressit quam si Castellanicam elegisset, dum “pius Anda” in illius versibus fit, inter alia, quasi novus “pius Aeneas” et orbis imaginum ac mythorum Graecorum necnon Romanorum pars fit haud minima universi, dicamus, interioris ipsius scriptoris. .

Pius Bartholomaeus tamen originem “Indicam” Tagalicamque suam non respuit aut repudiat, non negat, themaque scripti eius Philippinicum in coniunctione cum argumentis Graecis ac Romanis commixtionem efficit miram neque non fructiferam. In remota terra Asiatica transplantata fertilem se praebet Latinitas imaginum novarum vocabulorumque exoticorum, utputa de locorum nominibus, quae etiam nunc in loquendo de Insulis Philippinis atque scribendo Insulasque Philippinas memorando (seu tantummodo “Philippinas”, ut Bartholomaeus noster metri causa “Insulas” omittens diceret) adhibere possumus. Altius hoc modo animadvertimus litteras Latinas non necessario Romanas esse, sed numquam a Roma disiunctas. .

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae