Annus
2 0 2 0


De vacuo Graeco

κενός: vacuus, inanis, cavus

Hodie de Graeco adiectivo nonnulla exponemus, quod maxime tum philosophice praelegemus cumque in Graeco sermone perspiciemus. Ut saepe egimus, et nunc illius Petri Chantraine σύγγραμματα aspicimus de re, qui primus inter pares Graecorum sermonem inspexit. Verbum vero ex ipsa radice *ken- gignitur, quae verum apud Graios digammon accepit in adiectivo, unde antiquissimo more *kenwos producebatur, quae stirps “vacuum” ubique significat ac Latine minime invenitur. Quae tamen in ipso verbo κενοτάφιον reperitur, quod ἀπὸ τοῦ κένου ac τοῦ τάφους sive ταφῆς –id est Latine ab inani atque a sepulchro- ac in vulgari voce Anglica “cenophoby”, quae est ἀπὸ τοῦ κένου ac τοῦ φόβου –id est Latine ab illo inani et a metu-.

Sapiens praeterea Samius Epicurus, qui Democriti elementa ample exposuit, in epistula sua (I,3) de physicis disputandis ad Herodotum de naturali quaestione materiae inanisque enarravit:

Τὸ πᾶν ἐστι ‹σώματα καὶ κενόν›. σώματα μὲν γὰρ ὡς ἔστιν, αὐτὴ ἡ αἴσθησις ἐπὶ πάντων μαρτυρεῖ, καθ' ἥν ἀναγκαῖον τὸ ἄδηλον τῷ λογισμῷ τεκμαίρεσθαι, ὥσπερ προεῖπον τὸ πρόσθεν. [40] εἰ ‹δὲ› μὴ ἦν ὃ κενὸν καὶ χώραν καὶ ἀναφῆ φύσιν ὀνομάζομεν, οὐκ ἂν εἶχε τὰ σώματα ὅπου ἦν οὐδὲ δι' οὗ ἐκινεῖτο.

Universum est elementorum atque inanitatis. Quomodo sint elementa, sensus omnia indicant, qui tamen obscura verbis necessarie ostendunt, ut ante exposui. Si tamen quod vacuum sive intactile nominamus deesset, elementis origo causave motuum non esset.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae