De origine verborum (XXVII)
τάπης: stragulum sive tapetum
Alienigenum atque novum verbum Graecum repperimus: apud antiquos maxima
erat mercatura, quae multa enim ex oriente trahebat, non modo rebus, sed
etiam verbis. Nam ex voce Persica verbum partum esse putatur: “tabaə” non
secus et Graecum verbum significare videtur ac etiam apud Homerum
“stragulum” significat. Quod Latine bino modo dicitur: aut “tapetum”, quod
idem est ac Graeca vox, aut “stragulum” ipsum, quod a sternendo est.
Homerus bis verbo fruitur, qui nam Persicam novit mercem: primum enim apud
librum decimum (v.156), cum is Nestor Diomedem somno exterruit, ut Troianos
ad naves dimicaret:
αὐτὰρ ὅ γ' ἥρως
εὗδ', ὑπὸ δ' ἔστρωτο ῥινὸν βοὸς ἀγραύλοιο,
αὐτὰρ ὑπὸ κράτεσφι τάπης τετάνυστο φαεινός.
Ibi dormitabat Diomedes, qui bovis sub pelle iacebat
agresti subterque capite tamen stratum tapetum erat fulgens.
Praeterea in libro quarto Odysseae (v.124), postquam Menelaus Ulixis
desiderium Telemacho ostenderit, ancillam interrogat, quae tapetum adfert:
Ἀλκίππη δὲ τάπητα φέρεν μαλακοῦ ἐρίοιο.
Alcippe mollem tapeti adtulit lanam.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis