LEONARDUS (X)
Non una Domina Lisa existit : altera iunior (earlier Mona Lisa vel Isleworth Mona Lisa) quam quidam artis periti pictam esse prope ab
annis MDIII ad MCVI reputant. Minore magnitudine, in tabula lintea efficta,
in Britannia mansit donec studiosissimus artis Henricus Pulitzer eam
acquisivit et servavit in argentaria Helvetica: nunc cuiusdam gregis sine
nomine est. Aliquamdiu Florentiae exposita est.
Nonne verisimile videtur Leonardum duplicem imaginem eiusdem feminae
depinxissse , unam, ut scripsit Georgius Vasari ineunte saeclo XVI, alteram
quam artifex Francisco I donavit, annis obitum antecedentibus? “Non est
imitatio” aliqui aiunt, “sed duae tabulae dissimiles exstant, quae eandem
feminam dispari aetate effingunt”. Historicos saeculi XVI illud confirmare;
similem autem esse corporis et manuum statum, locorum recessum imperfectum.
Qui hoc negant, tabulam linteam non pertinere ad Leonardum neque artem
pingendi affirmant. Tamen opus non satis a peritis inspectum est.
Controversia exorta est etiam de dominio inter heredes Henrici Pulitzer et
exterorum gregem. Italia quoque de contentione particeps est: anno MCMXXII
in illa republica tabulam esse, sed postea contra legem translatam.
Si vere Leonardo opus adscriberetur, pretium tam ingens esset ut non
aestimari posset.
Scripsit Lydia Ariminensis
|