θύρα: ianua, foris, fauces
Tamquam ex eadem stirpe vocis Graecae, vox Latina gignitur: velut is
grammaticus Pokorny indicavit, θύρα ut “foris” significare potest, quoniam
radix illa *dhur ambobus est. Nomen praeterea Italicum “foresta” –id est
Latine nemus, silva- eodem modo nuncupatur non secus ac verbum “forestiero”
–id est Graece ξένος- itemque verba Anglica Germanicaque “door” atque
“tur”. Cum de cantibus tamen amorosis dicatur, verbum optimum est nobis,
quod in voce amorosissima παρακλαυσίθυρον exauditur.
Primus ille Plutarchus in libello suo “Amatorio” (Mor. 47, 753b) de canto
extra ianuas, quod saepissime τὸ παρακλαυσίθυρον nominatur (verbum attamen
ἃπαξ legi potest), conscripsit:
τίς οὖν ὁ κωλύων ἐστὶ κωμάζειν ἐπὶ θύρας, ᾄδειν τὸ παρακλαυσίθυρον, [b]
ἀναδεῖν τὰ εἰκόνια, παγκρατιάζειν πρὸς τοὺς ἀντεραστάς;
“Quis enim trepidationem ad fores impediet, sive cantum canere seclusi,
sive imaginunculas contexere, sive adversariis concertare amorosis?”
Is quoque Theocritus ἐν τῶι τρίτωι εἰδυλλίωι de cantu amoris bucolici
indicavit:
Ὦ χαρίεσσ' Ἀμαρυλλί, τί μ' οὐκέτι τοῦτο κατ' ἄντρον
παρκύπτοισα καλεῖς, τὸν ἐρωτύλον; ἦ ῥά με μισεῖς;
ἦ ῥά γέ τοι σιμὸς καταφαίνομαι ἐγγύθεν ἦμεν,
νύμφα, καὶ προγένειος; ἀπάγξασθαί με ποησεῖς.
Eheu suavis Amarilli, quid iam clam extans dilectum
in hoc antrum non avocas? Utrum me despicis?
an tibi camusus adesse videor, puella, atque
horridus? Me suspendi suades!
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis