Annus
2 0 2 0


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XXI)

XXI. Cum autem aspexisset, uidit diuites iacientes munera sua in aerarium.

2 Vidit autem quandam uiduam pauperculam iacientem illuc minuta duo;

3 et dixit: ‘Vere dico uobis: Vidua haec pauper iecit plus quam omnes.

4 Hi enim omnes ex abundantia sua iecerunt in munera; haec autem ex inopia sua misit omnem uictum suum, quem habebat’.

5 Quibusdam dicentibus de templo illud ornatum esse pulchris lapidibus et donariis, dixit:

6 ‘Venient dies, quibus in eis, quae uidetis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur’.

7 Interrogauerunt autem eum dicentes: ‘Magister, quando igitur haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient?’.

8 Qui dixit: ‘Videtote, ne seducamini. Multi enim uenient, in nomine meo dicentes: ‹Ego sum› et ‹Tempus appropinquauit›. Ne iueritis post eos.

9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, ne timueritis: oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis [erit]’.

10 Tunc dicebat illis: ‘Surget gens aduersus gentem, et regnum aduersus regnum;

11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt terroresque et de caelo signa magna erunt;

12 sed ante haec omnia inicient uobis manus suas et persequentur tradentes in congregationes et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum.

13 Hoc tamen continget uobis in testimonium.

14 Ponite igitur in cordibus uestris non praemeditari quemadmodum respondeatis,

15 nam ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere uel contradicere ulli aduersarii uestri.

16 Trademini autem etiam a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient [aliquos] ex uobis,

17 et eritis odio omnibus propter nomen meum,

18 et capillus de capite uestro non peribit.

19 In patientia uestra possidebitis animas uestras.

20 Cum autem uideritis Ierosolymam circumdari ab exercitu, tunc scitote appropinquauisse desolationem eius.

21 Tunc ei, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et ei, qui in medio eius, discedant; et ei, qui in regionibus, ne intrent in eam.

22 Hi enim sunt ultionis dies, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.

23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,

24 et cadent ore gladii et captiui ducentur in omnes gentes, et Ierosolyma calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25 Erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,

26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae superuenient orbi, nam uirtutes caelorum mouebuntur.

27 Tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate et gloria magna.

28 His autem fieri incipientibus, reclinate uos et leuate capita uestra, quoniam appropinquat redemptio uestra’.

29 Dixit illis collationem: ‘Videte ficulneam et omnes arbores:

30 cum iam germinauerint, aspicientes uosmet scitis aestatem iam prope esse.

31 Ita et uos, cum uideritis haec fieri, scitote prope esse regnum Dei.

32 Amen dico uobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.

33 Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt.

34 Attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, et superueniat in uos repentinus dies ille.

35 Tamquam laqueus enim superueniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.

36 Vigilate itaque omni tempore precantes, ut possitis fugere haec omnia, quae futura sunt, et consistere ante Filium hominis’.

37 Erat autem interdiu docens in templo, noctu uero exiens morabatur in monte, qui uocatur Oliuarum.

38 Omnis populus manicabat ad eum in templo, ut audiret eum.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae