Annus
2 0 2 0


LEONARDUS (IX)

Quid breviter scribi potest de praeclara imagine Leonardiana cognominata Domina Lisa? Prope nihil. Tanta eius fama in orbe ut nemo sit quin cupiat accedens ad Musaeum Louvrianum eam spectare. Leonardus tabulam ligneam populeam pinxit annis MDIII et MDIV, ut periti existimant, tempore quo tertio Florentiam redierat. Quiddam arcanum opus involvit. Illa femina Lisa Gherardini esse traditur, quae fuit uxor Francisci Iucundi ex quo etiam Iucunda cognominatur. Complures studiosi alias nobiles in ea agnoscunt, tamen res in incerto manet. Nec satis comperta est causa cur tabula in Francogallia servaretur. Alii aliter opinantur: sunt qui dicant Leonardum pergratum pro hospitio sibi dato eam donavisse regi Francisco I, aliqui artificem ipsum opus vendidisse vel discipulum Saladinum hoc fecisse post magistri mortem. Utique valde pretiosa fuit Leonardo adeo ut picturam usque ad finem secum retineret.

Femina picta sedet ad sinistram partem conversa; vultus tamen et oculorum conspectus prope in fronte speculatoris videntur. Vestitus illius aetatis collum et partem superiorem pectoris nudatos ostendit. Manus in ancone una super alteram positae sunt. Imago muliebri coniuncta est locis retro effictis quae periti agnoscunt in natura Tuscorum ubi artifex infans vitam degit. Prospectus autem, res nova, ab alto depictus est. Unde oritur dulcedo aspectus et lenis risus? Tenuitas colorum extrema circum os et oculos quiddam secretum affert, qua re visus videtur eum qui spectat sequi.

Vario modo imago explanata est. Praeclara mansit ratio Freudiana ex qua femina haberetur mater Leonardi, in quam amor Oedipicus causa suae homosexualitatis esset. Alius eam interpretatur imaginem pictoris ab ipso pictam, alius illius discipuli Saladini. Demum secretum Dominae Lisae idem est atque ingenii Leonardi.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae