Annus
2 0 2 0


Corpora Graeca

De origine verborum (XXIV)

Quod varie tempore longissimo sermones ac verba mutantur, Graecos variis modis res nominasse intelleximus ac praetestamur, qui διὰ τοῦ χρόνου voces ac vocabula specibus permultis permutarunt. Sicut is praeclarus γραμματικός Snell adnotavit, Homerus primus ad corpus nominandum significandumque nonnullis verbis fruitur, qui summus poetarum ac doctorum Graecis videbatur: ea vero Καλυψώ, cum se praestare Penelopen nuntiat, de nominibus pro corpore nonnulla ostendit (Od. V 211-213)

οὐ μέν θην κείνης γε χερείων εὔχομαι εἶναι,
οὐ δέμας οὐδὲ φυήν, ἐπεὶ οὔ πως οὐδὲ ἔοικεν
θνητὰς ἀθανάτῃσι δέμας καὶ εἶδος ἐρίζειν.

Verum non inferiorem illa esse glorior:

nec enim membris neque formam, quia mortalibus

cum superis corpore specieve certari non licet.

-δέμας: corpus (sub specie confectionis, partibus nonnullis constitutum); id est ab ipsa stirpe dem-/dom- (δέμειν, quod Latine instruere diceretur), quae etiam Latine in domo invenimus ac Graece ἐν δόμῳ.

Hic locus praebetur ut vox clareatur (Od. XIII 221-2): Ulixes nuper vixque Ithacam venit atque numen Palladis Athenae eo adiuvandi causa in procos convenit.

σχεδόθεν δέ οἱ ἦλθεν Ἀθήνη,
ἀνδρὶ δέμας εἰκυῖα νέῳ, ἐπιβώτορι μήλων,

Propius venit Athena, corpore pueri bucolici induto.

-φυή: forma; quod verbum ἀπὸ τοῦ φύειν est, id est a gignendo.

-εἶδος: facies, species, figura; quae vox ab ipsa radice vid-/void- paritur, unde εἰδέναι atque ἰδεῖν Graece –digammon enim desideratur-; Latine enim videre ac visere dicimus.-

Postquam is Hector ab Achille necatus est Patroclum vindicandi caussa, (Il. XXII 370-371) sodales Achillis speciem illius Hectoris mirantur atque cadaver insani vituperant:

οἳ καὶ θηήσαντο φυὴν καὶ εἶδος ἀγητὸν
Ἕκτορος: οὐδ᾽ ἄρα οἵ τις ἀνουτητί γε παρέστη.

Qui omnes formam speciemque mirabilem

Hectoris admirantur: quisquis tamen saucians stabat.

-σῶμα: corpus; apud Homerum tamen, sicut dixit ille Aristarchus Samotracius, cadaver significare videtur. Stirps vera multis celatur: Hester grammaticus tamen σωρός simile esse verbum dixit –id est Latine strues, acervus-.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae