Annus
2 0 2 0


Τοῦ ἐτεοῦ γυμναστική

γυμνός: nudus, apertus; unde γυμνάσιον, id est “palaestra”

Sunt nonnulla verba, quorum usus in traditionem variis modis inmittitur: ipsae enim diverse atque modo extrario adhibentur, quae ad nova indicanda praeponuntur. Nam in idiomasin vulgaribus vox nostra γυμνός non modo ad nuditatem significandam, sed etiam ad eruditionem ostendendam praecipitur: ipsum igitur γυμνάσιον, unde et Germanice et Italice “gymnasium” sive “ginnasio” exstat, ad iuvenes erudiendos locum significat, quamquam ab origine loca corporalis exercitationis demonstrabantur; unde γυμναστική, id est Anglice verum “gymnastics”, quod nudo corpore ἀθληταί semet exercitabant.

De floribus praeterea nonnulla nobis sunt referenda: “gymnospermae” sunt arbores “nudo semine” -ἀπὸ τοῦ γυμνοῦ atque τοῦ σπέρματος, id est igitur a nudo et satu-.

Radix tamen ipsius vocis non secus ac “nudus” paritur: sicut ille Petrus Chantraine in lexico suo praescripsit, verbum ipsum dubitanter *νυμνος antiqua facie erat: ex ipsa voce dubiosa forsit *μυμνος>γυμνός; stirps demum eadem est Latini verbi “nudus”<*num-

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae