XX. Quodam die, docente illo populum in templo et fauste nuntiante, factum
est, ut superuenirent pontifices et scribae cum senioribus,
2
et loquentes ad eum dicerent: ‘Dic nobis, qua potestate haec facias, uel
quis sit, qui dedit tibi potestatem hanc?’.
3
Respondens autem dixit ad illos: ‘Interrogabo uos et ego uerbum; et dicite
mihi:
4
Ioannis immersio e caelone erat an ex hominibus?’.
5
Qui cogitabant inter se dicentes: ‘Si dixerimus: ‹E caelo›, dicet: ‹Quare
non credidistis illi?›;
6
si autem dixerimus: ‹Ex hominibus›, plebs uniuersa lapidabit nos: certi
enim sunt Ioannem uatem esse’.
7
Responderunt se nescire, unde esset.
8
Iesus dixit eis: ‘Neque ego dico uobis, qua potestate haec faciam’.
9
Coepit autem dicere ad populum collationem hanc: ‘Homo plantauit uineam et
locauit eam colonis, et [ipse] peregre fuit satis longis temporibus.
10
Tempore [constituto] misit ad colonos seruum, ut de fructu uineae darent
sibi. Coloni tamen caesum dimiserunt inanem eum.
11
Denuo alium seruum misit. Illi tamen etiam illum caesum et contumeliâ
affectum dimiserunt inanem.
12
Denuo tertium misit. Illi tamen etiam hunc uulneratum eiecerunt.
13
Dixit autem dominus uineae: ‘Quid faciam? Mittam filium meum dilectum;
forsitan hunc reuerebuntur’.
14
Quem cum uidissent coloni, cogitauerunt inter se dicentes: ‹Hic est heres.
Occidamus eum, ut nostra fiat hereditas›.
15
Eiectum eum extra uineam occiderunt. Ergo quid faciet illis dominus uineae?
16
Veniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis’.Quo audito, dixerunt:
‘Absit!’.
17
Qui aspiciens eos dixit: ‘Quid est igitur id, quod scriptum est: ‹Lapis,
quem reprobauerunt aedificantes, factus est caput anguli›?
18
Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; super quem uero
ceciderit, eum comminuet’.
19
Quaerebant scribae et pontifices mittere in eum manus illa hora, et
timuerunt populum. Cognouerunt enim ad semet eum dixisse collationem hanc.
20
Cum obseruauissent, miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut
caperent eum in verbo, et sic traderent eum principatui et potestati
praesidis.
21
Interrogauerunt eum dicentes: ‘Magister, scimus te recte dicere et docere,
neque accipere personam, sed in ueritate uiam Dei docere.
22
Nobis licetne dare tributum Caesari an non?’.
23
Intellecto autem dolo illorum, dixit ad eos:
24
‘Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?’.
25
Qui dixerunt: ‘Caesaris’. Qui dixit ad illos: ‘Ergo reddite ea, quae
Caesaris sunt, Caesari et ea, quae Dei sunt, Deo’.
26
Non potuerunt uerbum eius reprehendere coram populo et tacuerunt mirati
responso eius.
27
Cum autem accessissent quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem,
interrogauerunt eum
28
dicentes: ‘Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus
esset habens uxorem et hic sine filiis fuisset, ut frater eius duceret
illam uxorem et suscitaret semen fratri suo.
29
Itaque septem fratres erant: et primus duxit uxorem et mortuus est sine
filiis;
30
et secundus
31
et tertius duxit eam, similiter tamen et septem non reliquerunt filios et
mortui sunt.
32
Vltima mortua est etiam mulier.
33
Mulier igitur in resurrectione, cuius eorum uxor erit? Si quidem septem
habuerunt eam uxorem’.
34
Dixit eis Iesus: ‘Filii huius saeculi uxores ducunt et nubunt;
35
ei uero, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque
uxores ducunt neque nubunt.
36
Neque enim ultra mori possunt, nam sunt aequales-angelis et filii sunt Dei,
cum sint filii resurrectionis.
37
Quod uero resurgunt mortui, etiam Moyses ostendit ad rubum, sicut dicit
[Scriptura]: ‹Dominum Deum Abrahami et Deum Isaaci et Deum Iacobi›.
38
Deus autem non est [Deus] mortuorum, sed uiuorum: omnes enim uiuunt ei’.
39
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: ‘Magister, bene dixisti’.
40
Amplius non audebant eum interrogare quidquam.
41
Dixit autem ad illos: ‘Quomodo dicunt Christum filium esse Dauidis?
42
Ipse enim Dauid dicit in libro psalmorum: ‹Dixit Dominus Domino meo: Sede a
dextris meis,
43
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum›.
44
Dauid igitur Dominum illum uocat; et quomodo filius eius est?’.
45
Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
46
‘Attenditote a scribis, qui uolunt ambulare in longis uestibus et amant
salutationes in foris et prima sedilia in congregationibus et primos
discubitus in conuiuiis,
47
qui deuorant domos uiduarum et specie orant longe. Hi maiorem sument
damnationem’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM