Annus
2 0 2 0


Preces Graecae

λίσσομαι: precor, oro, exoro, obsecro.

Verbum ipsum Graecum denominativam adhibuisse formam videtur: Graece enim λιτή dicebatur, ut precatio obsecratiove significaretur. Stirps eadem Graia *λιτ-, quam nullus alius praetestatur sermo, apud Graecos nonnulla peperit verba, sicut λιτός aut λιτανός, quae ambo supplicem significant, unde etiam λιτανιάν ac λιτανεύω invenimus. Τὸ λίσσασθαι in Homeri poemasin summe comperitur, quod verum hoc modo partum esse constat: λιτ+j (quod antiquo more in verborum radicibus disponitur)+ο+μαι, unde λίσσομαι aliaque.

Apud Homerum in Iliadis primo libro (vv.12-17) cum de Chryse narrabatur ac de eius precationibus in Agamemnona, quibus inauditis, ille Apollo ultione sua Graios adfecit:

οὕνεκα τὸν Χρύσην ἠτίμασεν ἀρητῆρα

Ἀτρεΐδης· ὃ γὰρ ἦλθε θοὰς ἐπὶ νῆας Ἀχαιῶν

λυσόμενός τε θύγατρα φέρων τ' ἀπερείσι' ἄποινα,

στέμματ' ἔχων ἐν χερσὶν ἑκηβόλου Ἀπόλλωνος

χρυσέῳ ἀνὰ σκήπτρῳ, καὶ λίσσετο πάντας Ἀχαιούς,

Ἀτρεΐδα δὲ μάλιστα δύω, κοσμήτορε λαῶν·

Quod Chrysem vituperavit sacerdotem

Agamemnon Atrides: is (Chryses) nam ad celeres naves

filiam liberandi causa pervenit innumera dona ferens

signaque Apollinis manibus tenens super sceptro

aureo precaturque omnes Graecos, maxime

filios Atrei, virorum congregatores.

Illa praeterea Sappho in carmine suo praeclaro numen Veneris invocandi causa verbo ipso utitur, ut dea sibi in curis amorosis adnueret:

Ποικιλόθρον' αθάνατ' Αφρόδιτα,
παί Δίος δολόπλοκα, λίσσομαί σε·
μή μ' άσαισι μηδ' ονίαισι δάμνα,
πότνια, θύμον.

Inmortalis Venus throno variis coloribus,

filia Iovis fallax, te precor: ne

straveris curis tormentisve,

diva, cor.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae