Annus
2 0 2 0


Corpus autem materiale est: potest definiri ut physica compositio quae vitae officia perficit. Dum omnia officia corporis sine turbatione perficiuntur, viget corpus valetque homo. Fit tamen nonnumquam ut corpus illud male se habeatur: talis perturbatio “morbus” vocatur. Quemadmodum, denique, corporis morbus mortis causa esse potest, ita anima de passionibus suis interire potest: hoc fit cum homo quidam tam saeve se habet ut plane inhumanus fiat.

Innumerabilia sunt exempla hujus de philosophia opinionis: reperitur apud Platonem, apud Senecam... Sed unum exemplum tantum inspiciamus. Ecce quae scribit Cicero in libro quarto ex Tusculanis Disputationibus suis. “Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo”. Ciceronis sententia, duae officia reperiuntur animae: est ei officium theoreticum (intelligentia veri); est quoque officium praticum: cultus virtutis. Morbus autem animae fit cum anima in ignorantia mergeatur: haec defectio in theoretico officio deinceps erit causa defectionis in pratico officio: nam cum anima nesciat quid sit verum, nesciebit quoque quid sit bonum, nec poterit honesta fieri. Itaque censet Cicero omne animae morbus ex falsis opinionibus oriri. .

Sed quoniam causam aegritudinis aperitur, sequitur nos remedium quoque invenire posse. Cum morbus omne de falsis opinionibus oriatur, remedium ergo erit veras opiniones semper inquirere. Quid autem est veras opiniones inquirere nisi philosophiam colere? Itaque philosophus convocari potest ut animae medicus. Sicut censet Cicero: “Sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est: [intelligere] omnes opinabiles esse et [nos] voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum [nobis] esse videatur. Hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur”. .

Quid vero de anima? Nonne habet etiam suas perturbationes, suam sanitatem, suam destructionem? Nam quemadmodum corpori est vis colenda, ita animae est virtus petenda. Valetudo animae ergo nihil nisi honestas sapientiaque. Quid contra est vitium nisi animae morbus? Recte enim anima dicitur aegrotare cum ab intemperantia, ab invidia, ab improbitate aliisque perversitatibus corrompitur. .

Haec sententia de valetudine animae vel de philosophica medicina vero hodierno tempore etiam viget. Nam, exempli gratia, Ludovicus Wittgenstein, in libro suo nomine Philosophicae Investigationes (Philosophische Untersuchungen), asserit philosophiam esse quasi therapiam quae mentem sanet. In opinione Wittgenstein, omnia metaphysica problemata sunt sicut mentis aegritudines quae ex confusionibus in significationibus verborum oriuntur. Mens quae sic a confusionibus capiatur dolet nec pacem invenire potest. Itaque, sententia ejus, philosophia nihil est nisi therapia quae tantum nos ab his malis liberare potest.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae