LEONARDUS (VIII)
Anno MCDXC in Leonardi officinam receptus est Iohannes Iacobus Caprotti,
cincinnatus, ore femineo, effrenatus moribus, mediocris pictor, amans
magistri, sic aliqui censuerunt, quem ipse multis lineamentis et nonnullis
claris tabulis effinxit, etiam feminina facie. Eius indoles indicatur
cognomine Salai (Saladinus) a Leonardo dato. Effigies discipuli apparet in
tabula Sancti Iohannis Baptistae, sed vultus quandam ambiguitatem ostendit,
religioni et personae non aptam. In hac pictura excellit tenuitas colorum: extremae lineae in umbra effluunt, colores paulatim extenuantur usque ad monochromata.
Anno MCDXCIX cum Ludovicus Morus ob adventum regis Francogallis Mediolano
effugisset, Leonardus Mantuam, Venetias se contulit, deinde Florentiam
rediit, ubi mandatum habuit pingendi partem parietis aulae Magni Consilii,
sed opus ab igne accenso ut picturam siccaret corruptum est: de Pugna
Angularii agitur quae fertur opere Georgii Vasari tecta esse.
Anno MDXIV Romam adiit mansitque sub patrocinio Iuliani De Medicis, fratris
Papae Leonis X. Ibi studiis se dicavit, cum in Urbe artifices
Michaelangelus et Raphael excellerent.
Leonardus fuit inventor omnium generum machinarum, presertim ad volandum,
sed etiam studuit anatomiae per dissectionem cadaverum: quarum rerum
rationem instituerat exstruere accurate delineavit in pugillaribus: sunt
celeberrimi codices Leonardiani qui post eius mortem in orbem spersi sunt.
Mediolani magna collectio eorum servata est, id est Codex Atlanticus, sic
nuncupatus quoniam lineamenta foliis tabularum geographicarum volumini
agglutinata sunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|