De origine verborum (XXI)
νέμω: pasco, partior, metior, dispertio, diribeo, discindo, dirimo.
Ab origine sunt verba quorum saepe sensum nec longe aspiceremus:
νέμειν enim inprimis “pascere” Latine significamus, unde νομεύς, quem
Latine “pastorem” dicimus, quod verum est ἀπὸ τοῦ νόμου, quem re vera
“legem” Latine nominamus; videlicet ὁ νομοθέτης, constat ἐκ τοῦ νόμου ac τοῦ
τιθέναι, sed non modo quo primum “pascua” indicat.
Unde verumtamen “partiri”? Pastores enim ab origine pascua metiri atque
diribere studebant conabanturque, quod eis verum non secus ac “pabulari”
significabat: quare prima lex apud Graecos fortasse “de pabulis” fuit, ut
pastores lites vitarent in pabulis dirimendis. Ex quo νέμεσιν legum prima
nominauerunt: Νέμεσις ideo partes omnibus suas praebet, qua de causa apud
antiquos prima legum eximque tamen erat Ultio, quae re vera antiquissima
fuit lex, quoius attamen nomen in vindicationibus modo adhibetur. Ille
Hesiodus princeps nominum divinorum Νέμεσιν nuncupat (Theog. 222-224):
τίκτε δὲ καὶ Νέμεσιν πῆμα θνητοῖσι βροτοῖσι
Νὺξ ὀλοή· μετὰ τὴν δ' Ἀπάτην τέκε καὶ Φιλότητα
Γῆράς τ' οὐλόμενον, καὶ Ἔριν τέκε καρτερόθυμον.
“Nefaria peperit Nox Ultionem, mortalibus dolorem, Dolum, Amorem, invisam
Senectutem Litemque malam.”
Qui Noctis filiam nominat Ultionem, una cum malis mundi, quae omnia a Nocte
pariuntur, sicut Ἐρινύες, quas “Furias” Latine dicimus, χθόνος καὶ νύκτος
υἱάς.
Multa verba demum τοῦ νέμειν stirps (*νομ/*νεμ) peperit, sicut “numerus”,
qui res dividit, aut αὐτόνομος, quod verbum ἀπὸ τοῦ αὐτοῦ ac τοῦ νόμου
est – “liber” Latine diceremus-.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensi