Plerumque contingit ut veritas per viam contrariam exprimatur quam apertis verbis
vel palam et nulla via quam ars comica efficit ut per iocum vel risum vel ludibrium
pingat secundum verum actus hominum definitos, qui, si dicerentur palam, effectus
patentes et graves probare vel suscitare possent, quin potino molestos: (…)
Ita scriptor comicus ille Graecus, cui nomen AristoPhanes, via indirecta utitur ut clam
Praebeat quod non palam proferre vult. Ita, cum de figuris ingentibus ad vitam seu
socialem seu philsophicam attinentis loquatur, oportet magis intellegatur quam
legatur per modum transpositivum. Nam per modum ironicum auctor carpit circa se
quod frigidus, quia iam tangibilis, rerum aspectus afferre nisi intellectione acuta et
tenaci nequiret: “Tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis quibus et dicas
cute perditus ohe?” (Aulus Persius, Saturae, 1, 22-23)
In labore Nostro, ut index metaphoricus melius appareat, in confrontatione reciproca
posuimus duo opera eiusdem auctoris, ubi figura paterna ex una parte emergit ex
tradizione secundum legem humanam divinamque (vidimus quam significativa fuerit
invocatio Joviana), ex altera parte condensatur in conflictu generationali, i. e. inter
patrem et filium. Momentum videlicet historicum, quod auctor capitvi comico-
ironica, ostentatur ut quadrum maxime conflictuale, valdissime prae societate, i.e.
traditione morali. Hoc momentum sub dissoluzione ponitur, quae patetpraecipue per
incapacitatis oneris sumendi inconscientiam a parte figurarum, quae specificitatem
moralem et socialem adhibere deberent. Unus ex actoribus (Strepsiades) impotentia
afficitur (auctoritate erga filium potiri nescit), alter (Filicleo) voluntate sola trahitur
sine consequentia (velit sed non potest, quia statu sociali (oeconomico) caret).
Adeo ut Phillipides velit agere erga patrem quod iste auctoritate facit erga filium (ius
Puniendi sibi tribuendum sit, eodem modo quo pater ipso iure erga se utitur), et ut
Bdelicleo patrem putet cogere ut onus paternum sumat. Aetatem difficillimam hanc,
qua servi ipsi putant filium sustinere contra patrem et mulieres commercio hominum
abstineri vel res publicas regere, auctor comicus imaginibus vehementibus denotat.
At auctor contra ponit fundamentum, cui nomen tribuit: Zeus patér. Strepsiades, ob
impotentiam desperatus, ponit ante filium testem irrefutabilem, sicut Paulus Tarsensis
ad eandem supremam scaturiginem se refert. Ius paternum non solum humanum est:
si tale esset, Socrates et filius recte cogitarent (notandum estSocratem non esse
indicem negationis traditionis, sed fieri eum qui ducit ad se verum fontem voluntatis
vel statuitionis).
Ut proton othen (arché, Latine principium), fundamentumest sola origo iustificativa.
Quod significat tale (ius) esse ut non possit dari nisi per fundamentum. Ut
“ formatio factualis spiritus” (Husserl), cui dimensio est absoluta et universalis, hoc
Fundamentum est axiologicus, axiomaticus et axiopracticus. Nec productus
collectives nec individualis, ets informans et formans societatem, nisi intuitivus est,
cuius sedes prima est conscientia (scilicet praeternaturalis). Nec igitur invocationem
definire poeticum possumus nec excrescentiam phantasticam (Kolofon). Opera, de
quibus disputamus (Nubes et Vespae), sunt, ad finem nostrum, “exempla in
contrarium”, quibus potest probari actus temporis noster non dissimilis, quo figura
moralis et iuridica patris diruitur, et contra vis costitutiva traditionis necnon origo
huius humana divinaque.
Scripsit Johannes Teresi
|
|