Annus
2 0 2 0


Anniversarius ortus Friderici Fellini

Die XIII ante Kalendas Februarias anno MCMXX expositor scaenarum Fridericus Fellini Arimini humili loco natus est Romaeque obiit ante Kalendas Novembres anno MCMXCIII. Adulescens valde idoneum ad picturam mordacem se ostendit adeo ut post lycaeum classicum Romam migravit cum sorore, fratre et matre huius urbis nativa. Hic munus acerbe delineandi incepit apud acta “Marcus Aurelius", postea scaenas cinematum et radiophonicas coepit scribere. Primum regimen spectaculi fuit in opere c.t.e. “”Regulus Albus” anno MCMLII. Omnes personae cinematum ab eius lineamentis exortae sunt.

Quid novum in opera filmica? Ille in figuras cinematum transtulit somnia, imagines mente fictas, impetus animi, studia et amores, simulque hodiernum tempus descripsit. Quater praemio Ansgariano exornatus est. Prima pellicula honestata fuit “Via” (MCMLIV); secunda “Noctes Cabiriae”(MCMLVII); tertia “Octo et Media Hora” (MCMLXIII); quarta “Recordor” (MCMLXXIII). “Dulcis vita”(MCMLX), quae describit mores histrionum, nobilium Romanorum, sed etiam superstitionem et religionem, valde flagitiosa reputata est; praesertim auctoritates Vaticani operis visu omnes prohibuerunt, rectori filmici interdictionem sacrorum minantes. Post primum spectaculum Mediolani praebitum dispositor Fellini et histrio qui primas partes egerat, Marcellus Mastroianni contumeliis affecti sunt, immo nonnulli eos espuerunt. Res veteris saeculi…

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae