ἐπίσταμαι: nosco, experior, scio, comperio, intellego, percipio, concipio.
Sapientes, haec est re vera Senecano more vox qua φιλοσόφους nominamus,
quorum primus is Aristoteles praeclare verbum crebro adhibet ἐν τοῖς μετὰ
τὰ φυσικὰ βιβλίοις, de scientiae origine ac natura saepius cogitant atqui
ab antiquo nonnulla ostenderunt: nam is Σταγυρίτης differentiam inter
famam, id est multitudinis sensum, quod Grai per δόξαν significant, atqui
scientiam, quae interire labive non potest, id est Graece ἐπιστήμη, maxime
proponebat. Quod primum tamen monstrandum videtur, id est quomodo Scientia
ipsa semet adliget aliis rebus, sive sensibus sive arti, quae summa apud
Aristotelis volumina, quorum maximum Περὶ ποιητικῆς licet indicemus, semet
locavit prae multis (Metaph., 982a):
εἴρηται μὲν οὖν ἐν τοῖς ἠθικοῖς τίς διαφορὰ τέχνης καὶ ἐπιστήμης καὶ τῶν
ἄλλων τῶν ὁμογενῶν· οὗ δ' ἕνεκα νῦν ποιούμεθα τὸν λόγον τοῦτ' ἐστίν, ὅτι
τὴν ὀνομαζομένην σοφίαν περὶ τὰ πρῶτα αἴτια καὶ τὰς ἀρχὰς ὑπολαμβάνουσι
πάντες· ὥστε, καθάπερ εἴρηται πρότερον, ὁ μὲν ἔμπειρος τῶν ὁποιανοῦν
ἐχόντων αἴσθησιν εἶναι δοκεῖ σοφώτερος, ὁ δὲ τεχνίτης τῶν ἐμπείρων,
χειροτέχνου δὲ ἀρχιτέκτων, [982a] αἱ δὲ θεωρητικαὶ τῶν ποιητικῶν μᾶλλον.
ὅτι μὲν οὖν ἡ σοφία περί τινας ἀρχὰς καὶ αἰτίας ἐστὶν ἐπιστήμη, δῆλον.
“Dicitur igitur apud morales philosophos: “Quid enim differt inter artem et
experientiam similiaque?” Qua de causa hanc rem primam esse praeponemus,
quod de primis causis ac de principiis scientiam omnes concipere possunt.
Ita, sicut antea prolatum est, sapientiores videntur periti quam qui
sensum omnium rerum habent, artifices autem quam periti, architecti quam
operarii, speculativi quam qui fabricantur. Qua re experientiam de
fundamentis et causis veram scientiam esse constat.
Verbum re vera ex eadem radice τοῦ ἱστάναι aboriri magistri praecipiunt:
qua de causa τὸ ἐπίσταθαι rerum ac cogitationum firmitas, quod verum
firmitudine paritur, quod minime migrare putatur: multopere praeterea huius
aevi sapientes vocem ipsam Graecam non tantum fructi sunt, sed etiam sub
specie nova demonstrant apud ipsa Graeca volumina: non modo enim res firma
in mentibus est, sed in rebus quoque, summe in firmamento, quod sicut
Graece a firmandi stirpe gignitur. (Severinus)
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis