Annus
2 0 2 0


LEONARDUS (VII)

Opus picturae praeclarum Mediolani confectum haud dubie fuit Ultima Cena, sita in cenatione ecclesiae Sanctae Mariae Gratiarum. Techne pingendi Leonardi ad detrimentum mox id duxit. Georgius Vasari scripsit post septuaginta annos picturam tam corruptam esse ut tantum “macula fulgens” conspiceretur. Pluries in saeclis male repictum, hodie adhuc opus mirari possumus, postquam refectio recentior in lucem rettulit quod superfuit Ultimae Cenae Leonardi, ablatis crustis impositis.

Hoc accidit quod Leonardus noluit pingere in muro madefacto, sed sicco, ut posset post aliquantum tempus figuras assidue mutare ex suo more, perfectionem persecutus. Ad hoc ille usus est pigmento trito cui mixturam materiae organicae adiunxit ut imagines nitidas et solidas redderet. Tamen ratio compositionis quiddam prorsus novum ostendit. Personae circum Christum perturbatae moveri videntur, quaerere inter se qui sit proditor, quasi in scaena partes agant. Quid de lumine? A sinistra parte venit, ubi erat etiam vera fenestra, sed parietes ad oculorum prospectum versae in medio figuram Christhum habent et in recessu caeruleo aperiuntur.

Complures artifices exemplaria pinxerunt. In Belgio opus simillimum ab Andrea Solario pictum est, qui fuit optimus inter discipulos magistri, cui auxilium ipsius Leonardi fortasse non defuit, hortatu regis Francisci I – nonnulli opinantur - qui capto Mediolano Ultimam Cenam admiratus est, sed in Francogalliam transferre non potuit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae