Annus
2 0 2 0


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)

XIX. Ingressus pertransibat Ierichonem.

2 Ecce uir nomine Zacchaeus, qui erat princeps portitorum et ille diues [erat];

3 et quaerebat uidere Iesum, quis esset – et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat –

4 cum praecurrisset, ascendit in arborem sycomorum, ut uideret eum, quoniam illa transiturus erat.

5 Cum Iesus uenisset ad locum ac suspexisset, dixit ad eum: ‘Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere’.

6 Festinans descendit et excepit illum gaudens.

7 Omnes, cum uiderent, murmurabant dicentes: ‘Ad hominem peccatorem diuertit!’.

8 Zachaeus autem cum stetisset, dixit ad Dominum: ‘Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudaui, reddo quadruplum’.

9 Dixit autem Iesus ad eum: ‘Hodie salus domui huic facta est, ideo quod ille quoque filius est Abrahae.

10 Venit enim Filius hominis, ut quaereret et saluaret id, quod perierat’.

11 Haec autem illis audientibus, adponens dixit collationem, ideo quod erat prope Ierosolymam, et illi existimabant fore, ut regnum Dei confestim manifestaretur.

12 Dixit igitur: ‘Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, ut sumeret sibi regnum et reuerteretur.

13 Vocatis autem seruis suis decem, dedit eis decem minas et dixit ad illos: ‹Negotiamini, dum uenio›.

14 Ciues autem eius oderant eum et miserunt legationem post eum dicentes: ‹Nolumus hunc regnare super nos!›.

15 Factum est, cum rediret, sumpto regno, ut iuberet ad se uocari seruos eos, quibus pecuniam dederat, uti sciret, quantum negotiati essent.

16 Venit autem primus dicens: ‹Domine, mina tua decem minas acquisiuit›.

17 Dixit ei: ‹Bene, serue bone. Quia in minimo fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem ciuitates›.

18 Secundus quoque uenit dicens: ‹Mina tua, domine, fecit quinque minas›.

19 Huic quoque dixit: ‹Tu quoque esto supra quinque ciuitates›.

20 Alius quoque uenit dicens: ‹Domine, en mina tua, quam habui repositam in sudario.

21 Timui enim te, quod homo seuerus es: tollis id, quod non posuisti, et metis id, quod non seminasti›.

22 Dicit ei: ‹De ore tuo te iudico, serue nequam! Sciebas me seuerum esse hominem, tollentem id, quod non posueram, et metentem id, quod non seminaueram?

23 Quare non dedisti argentum meum ad mensam? Et ego, cum uenissem, cum usuris utique exegissem illud›.

24 Adstantibus dixit: ‹Auferte ab illo minam et date ei, qui decem minas habet›.

25 Dixerunt ei: ‹Domine, [iam] habet decem minas!›.

26 Dico uobis: ‹Omni habenti dabitur; ab eo tamen, qui non habet, auferetur etiam id, quod habet.

27 Praeterea, inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!›.

28 His dictis, egrediebatur ascendens Ierosolymam.

29 Cum appropinquauisset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem, qui uocatur Oliuarum, factum est, ut mitteret duos discipulos

30 dicens: ‘Ite in uicum, quod contra est, in quod ingredientes inuenietis pullum asinae alligatum, super quem nemo hominum umquam sedit. Solutum illum adducite.

31 Si quis uos interrogauerit: ‹Quare soluitis?›, sic dicetis: ‹Dominus eum necessarium habet›’.

32 Abierunt autem ei, qui missi erant, et inuenerunt, sicut dixit illis.

33 Soluentibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: ‹Cur soluitis pullum?›.

34 Qui dixerunt: ‹Dominus eum necessarium habet›.

35 Duxerunt illum ad Iesum; et iectis uestimentis suis super pullum, imposuerunt Iesum.

36 Eunte autem illo, substernebant uestimenta sua in uia.

37 Cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliueti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum uoce magna super omnibus uirtutibus, quas uiderant,

38 dicentes: ‹Benedictus rex, qui uenit in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis!›.

39 Quidam pharisaeorum e turbis dixerunt ad eum: ‹Magister, increpa discipulos tuos!›.

40 Respondens dixit: ‹Dico uobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt!’.

41 Vt appropinquauit, cum uidisset ciuitatem, fleuit super illam

42 dicens: ‘Si cognouisses etiam tu hodie ea, quae [essent] ad pacem tibi! Nunc tamen abscondita sunt ab oculis tuis.

43 Venient enim dies super te, et circumdabunt te uallo inimici tui et obsidebunt te et coangustabunt te undique

44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, neque relinquent in te lapidem super lapidem, ideo quod non cognouisti tempus uisitationis tuae’.

45 Ingressus in templum, coepit eicere uendentes

46 dicens eis: ‘Scriptum est: ‹Et erit domus mea domus precationis›. Vos autem fecistis eam speluncam latronum’.

47 Erat docens cotidie in templo. Pontifices et scribae et principes plebis quaerebant eum perdere,

48 et non inueniebant, quid facerent. Omnis enim populus suspensus erat audiens eum.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae