κόμη
: coma, crines.
Ipsa vox Graeca etiam Latine recte lectitatur: nam Latine quoque “comam”
invenimus, quod ex uno ambo gignuntur. Stirps enim eadem erat apud
antiquos: *cọma genetrix est ambobus, qua de causa et Graece et Latine
verbum comperitur. Ad fragmenta Orphica (258) verbum κομήεις evidetur, quod
interea ἃπαξ λεγόμενον nominandum est: id enim “comatum” significare
videtur apud Orphicos.
Nonnulli tamen sapientes κόμην ἐπὶ τοῦ κομεῖν adligant, quod Latine “curo”
significat: analogia enim in ipsa re invenitur, quippe qui crines vincit
suos aut aliqua ratione favet, is vere rerum aliquarum curator videtur. Ἐκ
τοῦ κομεῖν verba et Graeca et Latina parta sunt, sicut νοσοκόμιον -ἀπὸ τοῦ
νόσου atqui τοῦ κομεῖν, quod Latine a morbo ac a curando diceretur.
Vox ipsa Graeca praeclarum locum sibi apparat: ille enim Callimachus
Cyrenaeus in voluminibus suis de reginae comis numeris multis maiora
conscripsit, ut nomen ac virtutem regiam describeret atqui concelebraret
(Fr. 110 Pfeiffer, 47-53):
Τί πλόκαμοι ῥέξωμεν ὃτ’οὒρεα τοῖα σιδήρωι
Εἲκουσιν; Χαλύβων ὡς ἀπόλοιτο γένος,
Γειόθεν ἀντέλλοντα, κακὸν φυτὸν, οἳ μιν ἒφηναν
Πρῶτοι καὶ τυπίδων ἒφρασαν ἐργασίην.
ἂρτι νεότμητόν με κόμαι ποθέεσκον ἀδελφεαί.
“Quid comae efficiemus quandoquidem tales montes ferro cedunt? Chalybonum
proles pereat malum genus, quae prima excavavit terra ferrum: principio id
enim publicarunt ac mallei artem compararunt. Nuper caesam comae me
desiderabant sorores.”
Apud Callimachi locum demum crines perloquitur atque fabulam enarrat, quae
non legenda est in versibus eiusdem poetae sed in Catulli carmine LXVI, ubi
ille Latinus poeta Callimachi versus interpretatus est. Is tandem
grammaticus Pfeiffer textum per fragmenta uere constitit, quom ille
Catullus iamdiu Callimachi verba tradidisset.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis