Annus
2 0 2 0


REGINALDUS THOMAS FOSTER DIEM OBIIT

Reverendus P. Reginaldus Foster (O.C.D.) die 25 m. Decembris morbo Coronato obivit. Multos per annos munere secretarii epistularum Latinarum in Civitate Vaticana fungebatur, simul atque apud Pontificiam Universitatatem studiorum Gregorianam inter primos docuit necnon inde a anno 1985 scholas aestivas Latinitatis magistris ac cultoribus destinatas in Urbe recitabat ad quas undequaque orbis terrarum centeni fere auditores singulis annis ventitabant ut apud peritissimum praeceptorem studerent. Opera eius Latina sunt multa, ex quibus apud Latinitatis cultores omnes nunc innotescunt Ossa Latinitatis Sola et Ossium Carnes Multae, symbolas complures in periodico Latinitatis edidit, ex quibusdam earum is praemiis est honestatus atque brevi inter moderatores eiusdem periodici numerabatur. Hisce addendum est Reginaldum operam volumini, c.t. “Lexicon recentis Latinitatis” dedisse. Ut homines ad vivum usum sermonis Latini induceret, erat cupidissimus quamobrem sessiones colloquendi tam anno academico quam aestivo tempore instituit, unde plurimi Latineloquentes facultatem Latine sermocinandi adepti sunt. Vestigiis et monumentis urbis Romae perlustrandis valde delectabatur ideoque saepenumero in locis antiquis celeberrimis cum discipulis suis conspici poterat. Homines sua eruditione, et caritate, et mira modestia allectos ad suum litterarum Latinarum amorem studiumque mirabiliter adduxit. Lucem Reginaldus Foster Milvauchiae (C.F.A.S.) die 14 Novembris 1939, haud nobili loco natus aspexit; adulescentulus cum annum decimum tertium attingisset, alumnus sacrorum factus est, deinde decimo quinto vitae suae nomen ordini Carmelitarum dedit ac tandem ex more ad socerdotium est provectus. Vere Reginaldus illud zelo zelatus sum pro Domino et proximo meo dicere poterit. Sit terra levis Reginaldo et requiescat in pace.

Scripsit Patricius Oenus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae