Hoc mense, postremo quidem anni huius memorandi quo somnia dissipantur de
historia in molli amplexu societatis consumptoriae et normalitatis
democraticae consummata (id est tamquam in aeterno praesenti societatis
normativae Occidentalis in perpetuum, quasi pharus esset, consilii
exemplorumque lucem mundo praebentis), iuvat retro, ut translate dicam,
aliquantulum respicere atque de his prope duodecim mensibus recogitare.
Inter varias res quae huic anno meo colorem dederunt est visitatio ad
orphanotrophium quoddam mense Martio facta.
Vox orphanotrophii hominibus plerumque iam non placet, qua de causa res sub
alio titulo exhibetur qui melius mulceat aures, utputa domus pueris aut
puellis recipiendis, puerorum domus, vel alia talia. Nomen domus certe non
solum aures, sed etiam animum mulcet, cum domo omnibus sit opus. Hoc est
adiciendum, quod plerique pueri qui “orphanotrophia” incolunt non sunt
revera orphani, id est parentibus orbati. Tecto sane indigent, alimonia et
corpori et animo, educatione ac rectione, quae omnia apud familias suas
originales –si adhuc exstent– omnino non habent aut vix habere possunt.
Multis vero in terris divitiis praepollentibus orphanotrophia hodie non iam
sunt, ne vocabulo quidem mutato, cum multo melius esse censeatur pueros
auxilio parentum carentes in veris domibus hic illic disponere, quae domus,
sensu vetere, etiam veri nominis familiae sint neque aedes tantum;
quamobrem in Italia et alibi domus-familiae vocantur. In plagis vero et
Europae orientalis et Asiae et Africae partimque Americae atque Oceaniae
orphanotrophia ac brephotrophia haud pauca adhuc exstant, sed saepe morum
corruptela afficiuntur adultorumque avaritia, cum eorum moderatores
pecuniis puerorum gratia donatis nonnumquam minus recte utantur atque pueri
qui apud suos –parentes, fratres, propinquos– vivere possint in eis
quaestus causa aut propter consanguineorum neglegentiam recipiantur.
Factum est igitur –dicebam– ut in orphanotrophium quoddam, in quo puellae
sive morte sive absentia sive neglegentia saltem ex parte parentibus
orbatae hospitantur, mense huius anni Martio Caebuae, in urbe Philippinensi
quam habito, me cum duabus amicabus Italis conferrem. Earum altera,
professione photographa, imagines in eisdem aedibus puellis egentibus
destinatis inque areis adiacentibus photographice facere rectrice
permittente cupiebat, alteraque vero rectricis ipsius, feminae Italicae
pariter natione, amica erat. Fassa autem erat sodalis mea photographiae
cultrix se librum photographicum de orphanotrophiis componere velle –tali
tamen modo ut pueris in eis habitantibus bene esset cum hac re– nolleque
orphanotrophio Philippinensi inviso plagas Asiaticas linquere. Certe
puerorum teneritudo nos saepe allicit, sicut et amicam meam photographam,
praesertim quotiescumque de pueris egenis agitur, per quos pueritiam
nostram mente revisere aut cum ipsorum comparare possimus melioresque
nosmetipsos sentire necnon iniustitias mundi, conflictationes
calamitatesque tranquillas et, ut ita dicamus, pacatas miserias alienas
contemplantes oblivisci; et haec imprimis est causa cur nonnulli exstent
homines qui ad librum photographicum eademque opera didascalicum de
orphanotrophiis exarandum aut ad huiusmodi opus inspiciendum sint propensi,
quod mihi minime displicet, cum ad subveniendum pueris et orbatis et
indigentibus animos excitare tales libri imaginibus illustrati aptissime
valeant.
Periculum tamen est ne rectorum corruptelam atque avaritiam, de quibus sum
supra locutus, quamquam praeter voluntatem et inopinate alamus, si
orphanotrophii cuiusvis causam parum considerate suscipimus. Ceterum, etiam
periculo hoc vitato, pueros non iuvamus, sed potius eis nocemus,
quotiescumque non ut prosimus ad eos accedimus sed ut solacium quodlibet
animi nobis quaeramus; quotiescumque dicta magis minusve faceta de pueris
quos in orphanotrophio videmus ad aures sodalium nobiscum eum locum
visentium proferimus, quasi de re periegetica ageretur; quotiescumque
misericordes esse affectamus tenuiores homines revera humiliantes.
Pupillorum hospitia –ut paucis dicam– nonnisi ad bonum puerorum provehendum
sunt plerumque ingredienda, neque voluntarium est nobis opus in eis
suscipiendum, praesertim in tempus non breve, nisi bene facere et velimus
et sciamus.
Memorare tandem cupio, dum ad conclusionem appropinquat oratio, hoc ipso
die quo haec scribo, abhinc tamen quinque annos, una cum carissimo amico
Italo apud orphanotrophium ipsum Caebuanum de quo supra mentionem feci
festiva me frequentissimaque congregatione fruitum esse, cui et puellae
illius instituti hospites et tutrices earum formatricesque (quae omnes, ut
puto, mulieres sanctimoniales erant) et adulescentulae ad vitam
sanctimonialem aspirantes necnon multi alii, amici et benefactores
imprimis, intererant. Potione quoque Arabica Italico more sapidissime
expressa eo die, inter alia, illa in domo fruiti sumus; sed hoc maioris est
momenti: nullo modo res viatoribus voluptariis spectandas (sicut monumenta,
simulacra antiqua et pretiosa, naturae miracula, aedificia magnifica et
singularia) “orphanae” illae se esse senserunt, cum non ipsae sed dies
festus hominum frequentiam attraxisset. Eis hoc anno laetum Nativitatis
Christi festum, quod iam est prope, precor propinquus et tamen magis hoc
pestilenti tempore longinquus quam duo triave passuum milia, quantum ego
illaeque inter nos distamus, ad credendum inducerent.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus