Plurimi lectores squalidissimi et tristissimi orbe terrarum maerent cum scriptor illustrissimus gratissimusque Iohannes le Carré annum undenonaginta agens pneumonia defunctus sit die 12 Decembris anno 2020.
Iohannis, vulgo John, le Carré in oppido Britannico Poole David John Moore Cornwell die 19 Octobris anno 1931 natus vigintisex libros de mythistoriis explorationis scripsit. Saepe themata liberum Bellum frigidum et Segregatio nigritarum sunt. Notissimum volumen scriptoris Tinker, Tailor, Soldier, Spy, anno 1974 prolatum, est. Multae series televisuales atque pelliculae liberis eius accommodatae sunt. Explorationem bene cognoverat quod annos 1958-1964 explorator Britannicus in societatibus explorationis, MI5 et MI6 appellatis, laborabat.
Scripsit Mikkel Frigidipiscinus Hafniensis
|