Annus
2 0 2 0


“MELIUS SE RES NOSTRAE HABEBUNT”

Pactum Daytonense de pace Dalmatica

Hoc mense –Novembri quidem– quinque et viginti abhinc annos pactum Daytonense a Bosniae et Herzegovinae, Croatiae Serbiaeque coryphaeis factum est conciliantibus moderatoribus civitatum quae ad pacem inter has terras adipiscendam operam dederant; libelli pactionis mense insequenti Lutetiae Parisiorum sunt sollemniter subsignati. Dayton est oppidum in Ohio situm, una ex Civitatibus Americae Foederatis, apud quod tres per septimanas colloquia de pace sunt habita quae atroci bello Bosniensi, quod anno millesimo nongentesimo nonagesimo altero initium ceperat, finem imposuerunt. Nonnulli ex magnis viris qui pactionis subsignationi Lutetiae interfuerunt erant scelesti, ut videtur, qui quasi columbae pinnis se ea occasione induerant, quod multi iam suspicabantur. Milošević saltem, qui Serbiae praeses erat atque Lutetiae inter subsignatores sane inveniebatur, non liber –quod eius nomen (Slobodan) significat–, sed in carcere Hagae, in urbe Batavica, iudicium tribunalis internationalis exspectans supremum diem obiit. Bene adhuc memini iuvenes amicos meos Seraienses Romae, ubi ego theologiae apud athenaeum quoddam operam dabam illique ex urbe sua obsessa erant profugi, intentos mense Novembri anni MCMXCV nuntia televisifica de pace facta audire imaginesque patriae exoptatae spectare. Aliquid novi fieri mihi statim visum est. Ex eorum tranquillitate, qualis saltem foris apparebat (de interioribus tumultibus nihil dicere valeo), tenue spei lumen conspici videbatur. Mox de consiliis ad reditum suum attinentibus loqui coeperunt; in Bosniam medio sequenti anno tandem regressi sunt.

Debilitas primum, dein collapsio Unionis Sovieticae effecerat ut multae terrae, et Europenses et Asiaticae, civitates sui iuris saeculo proxime praeterito ad finem vergente fierent. Quamquam socialismus Iugoslavicus paucos post annos ab ortu suo ex Unione Sovietica iam non pendebat, “res publicae” Iugoslavicae substitutionis variorum nationalismorum –ut nostra aetate loquuntur homines– in locum communismi circa annum MCMXC factae vim sunt passae, sed absentia potissimum affectae sunt ducis fortis ac verendi qualis Iosephus Broz cognominatus “Tito”, anno MCMLXXX morte functus, absque dubio habitus erat. Certe pactio Daytonensis Iugoslaviae dissolutione iam inevitabili caedibus terminum posuit, quod maximi tunc erat ponderis; parum tamen gentis cuiusque suae nimium amorem in Slavis meridianis (tales Latine sunt Iugoslavi) compescuit, ita ut, si Bosnia et Herzegovina una sui iuris civitas esse debebat sicut in Iugoslavia socialistica una ex sex rebus publicis fuerat, quod circumstantiae politicae imponebant, implicatissimum systema gubernationis erat instituendum, quod etiamnunc duas entitates –ut appellantur– territoriales moderatur, unam Mahometanorum Bosniensium atque Croatarum alteramque Serborum, et tres praesides eodem tempore electos, Mahometanum unum, Croatam alterum, Serbum tertium.

Librum grammaticum Serbocroaticum (sive Croatoserbicum) non multo post Secundi Belli Mundani finem Tito Iugoslaviae imperitante typis excusum in bibliotheca quadam Genuensi post itinera mea prima Bosniensia attendi. Tantopere animum meum codex ille inflammavit ut opus id totum singulas et omnes eius paginas xerographice in candidis chartis exscribens mihi comparaverim. Minime vero est mirandum si etiam in rebus linguisticis multa a temporibus Iosephi Broz immutata sunt: neque lingua Serbocroatica iam exstat neque Croatoserbica (quae nomina ab Iugoslaviae rectoribus imposita idem sibi volebant), sed Croaticus sermo elaboratus et tamquam elucubratus est, Serbicus, Bosnicus necnon, recentius, Montenigrinicus quoque, cum etiam Mons Niger, ultimus, a Serbia desciverit.

Adulescentulam Seraii, in capite Bosniae et Herzegovinae, sesquianno vix a fine belli exacto dicentem audivi, cum de domo sua diruta narraret necnon de angustiis ac difficultatibus quas ipsa domesticique eius inter bellum maxime, sed etiam post id, experti essent: “biće bolje”, quod Latine interpretatur “melius se res (nostrae) habebunt”. Hodie, quamquam magnus vestigiorum bellicorum numerus etiamnunc cerni potest, quorum non pauca studio haud sunt deleta ut memoria atrocitatum servaretur, quidquid fere alicuius momenti Seraii dirutum erat reaedificatum iam est et his temporibus vesperi luminibus urbs in mixtura quadam mira Europaei et Orientalis micat, dum cafea (“kahva” nempe Bosnica, tam similis Turcico “kahve”) in pocilla belle funditur atque optimae loci matteae esoribus apponuntur; permulti tamen iuvenes opere quaestuque carent necnon gentes tres –seu ethne tria, ut Graecanice dicam– se a ceteris saepissime segregant, quod in Iugoslavia Titiana accidere non solebat, et nonnisi indignantibus multis fit ut coniugem quis sibi eligat ad aliam gentem pertinentem vel aliam ac suam religionem profitentem. Ceterum hodierna Bosnia et Herzegovina vi variorum influxuum exterorum laborat: haud pauci sunt enim qui ad Unionem Europaeam eam trahere velint, neque tamen desunt qui res Turcicas Arabicasque permagna etiam pecunia collocata in eam invehant.

Multi nunc adulescentes Bosnici, qui bellum non sint experti vel vix reminisci valeant, optant ut Bosnia veteres divisiones respuat novaque amplectatur. Aliquo ire cupitur, ut translate loquar… nusquam tamen Bosnia tota cum Herzegovina facile ire adhuc potest, cum nimis multas in partes trahatur. Utinam ne iterum discindatur!

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae