Μέλαινά εἰμι καὶ καλή / Nigra sum et formosa (Canticum Canticorum I,5;
translatio Latina e versione Graeca LXX interpretum)
Hoc ex dicto e Cantico Canticorum deprompto tollere malui particulam
adversativam “sed”, quam in Vulgata editione inveneram, atque “et”
coniunctionem ponere, quae planissime voculam Graecam καὶ exprimit,
versionem Septuaginta interpretum sequens, quidquid textus primigenius
Hebraicus (quem pariter, ut potui, inspexi) significaret, ne forte hoc
intellegeretur: formosa sum quamquam nigra. Quoquo modo se quoad
coniunctiones res habet, invenienda fuit excusatio fuscitatis suae Cantici
Canticorum sponsae, quae primas femineas partes in libro illo Biblico agens
verba hic sub indice allegata de forma sua protulerat; adiecit enim:
“Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol”. Certe per
saeculorum decursum multis in orbis plagis candidiore esse cute optabilius
habitum est quam fusciore, maxime quod ad feminas attinet. In nonnullis
Africae terris tamen, sicut apud Aethiopas, qui haud ita pridem
dominationem colonicam hominis Europaei experti nondum erant, cutem fuscam
habere signum erat pulchritudinis ac roboris; aterrima tamen esse pelle non
erat mulieribus nobilitatis nota, cum feminae nobili genere natae non in
agris, sed domi dies exigerent; neque est nobis imaginanda regina Candace
de qua fit in Actibus Apostolorum mentio (vel quaelibet eiusdem nominis
Aethiopum regina) quasi ei cutis nigerrima esset. Potestas autem colonica
albicolorium hominum effecit ut et apud Afros, et apud Asiaticos, et apud
Americanos atque Oceanienses corporis candor nota fieret superioris
ingenii, et etiam pulchritudinis. Servis quibus clarior esset cutis, vel
saltem suffusca, opera domestica ac leviora plerumque assignabantur; iis
vero qui colorem corporeum nigriorem exhiberent foris erat laborandum.
Post dominatus colonicos abolitos haud parum huiusmodi rerum nostris
temporibus manet, cum etiam intra eandem stirpem ii qui albidiore sint cute
ad opera quaedam facienda saepius deligantur maioresque quaestus factitent,
per spectacula scaenica atque instrumenta communicationis magis
innotescant, cui nubant –si sint mulieres– facilius inveniant, ita ut
permulti homines, praesertim feminae, candiduliorem cutem suam reddere
studeant offuciis, cremoribus, smegmatibus lomentisque qualibuslibet
utentes quae, cum emantur, cruminam minuunt saepeque ipsi nocent cuti, quin
immo, canceres efficere valent et etiam cerebro aut renibus, exempli
gratia, nocumentum afferre possunt. Huiusmodi cutis tractationes in terris
quoque Occidentalibus, ut dicuntur, aliquatenus fiunt. In Foederatis
Americae Civitatibus autem, quarum XII abhinc annos vir in parte nigricolor
(qui vero pro nigrita habetur) est praeses creatus fiduciam hominum
fusciore cute praeditorum, quidquid de re publica sentirent, una cum uxore
magistratu ipso suo augens, hoc anno, quo novum pestiferumque virus est
summopere oppugnandum, de iniquitatibus ad cutis colorem attinentibus sunt
controversiae vehementes factae necnon frequentissimae reclamationes, cum
viderentur nigriores cives a custodibus publicis inhumanius tractari.
Multos iam annos ad tales res mutandas atque ad aequam aestimationem sui
firmandam fuscorum virorum et mulierum et puerorum sane, quorum mentes
adhuc formantur, sunt qui iterum atque iterum hoc dictum repetant, nigrum
nempe (cutis) colorem pulchrum esse, et aliud, nigricolorium scilicet vitas
nonnullius esse momenti.
Lupitae Nyong’o (natae anno 1983), actrici dispositricique
cinematographicae necnon scriptrici parentibus Keniensibus in Mexico natae,
cum perfusca esset cute, inde a pueritia color corporis sui non placebat ac
sensu quodam inferioritatis puella propter eum afficiebatur, neque putabat
tali condicione se pulchram haberi posse. Hac nihilominus de re aliter
sentire coepit cum primum de fama nigrae venustatis indutricis
vestimentorum Sudaniensis Alek Wek (n. a. 1977) audivit. Anno MMXIX edidit
Lupita libellum pueris imprimis destinatum cuius exemplarium paginae
imaginibus sunt refertae, quae fabulam illustrant. De puellula nomine Sulwe
(quod vocabulum in lingua Luo stellam significat) est hic libellus, quae et
ipsa ob pernigrae cutis suae colorem malignaque aliorum de eo verba animo
laborat atque eum minus fuscum facere variis technis frustra conatur, donec
fabulose ad colorem suum amandum ita ducitur ut sibi ipsa pulchra videatur,
sicut iam antea matri.
Hoc consolari potest eos qui nigri coloris contemptu sibi nimis onerati
videantur, quod novissimis hisce centum fere annis permulti homines, in
sole apricando aut artificiose, cutem suam belle, at saepe leviter, ut
venustiores fierent Coco Chanel vestium delineatrice novi moris duce ex
industria fuscaverint. Quoquo modo est is mos interpretandus, cutis humanae
potissimum necnon oculorum iridis aliquatenus capillorumque colori momentum
pondusque in historia insitum prope involuntarie tribuitur quod rem
aestheticam excedit et quidem perceptionem visivam –quod ad iudicandum de
pulchritudine attinet– afficit; quae res etiam effectus sociales acerbos
breviter supra descriptos habet et vulgo colorismus dicitur. Mulieri cuidam
(nihil referat utrum nigrae an albae) vero assentior quae in pellicula
documentali Dukiana de colorismo Dark Girls titulo (“feminae fuscae”)
apparet hoc fere inter alia dicens: “Dies quo cutis humanae color nullius
erit ponderis... vaha, dies ille magnus erit!”.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus