Boreoamerica. Die II mense Octobri Donaldus Trump Praeses Foederatorum
    Americae Civitatium, cum pridie ille Hopem Hicks viatricem suam viro
    arreptam vulgaverit, nunc in Aedibus Albis secludetur, quia cofirmatus est,
    et ipsum et Melaniam uxorem suam in morbum coronarium incidisse.
    
    
    Quamvis praesidis medicus eodem die nuntiavit, praesidem uxoremque eo
    tempore bene valere illumque, cum consilio sese domi contineret dum
    convalesceret, muneribus continenter functurum, praeses verum tamen coactus
    est ut nonullas contiones apud fautores habituras sustulerit.
    
    
    Quod aegrum ei ferendum, nam eum arripuit morbus non modo unum ante mensem
    quam comitia praesidi creando habebuntur, in quibus Josephus Biden sibi
    summum honorem petet, sed etiam duos post dies quam disputatio televisifica
    inter duos magistratus competitores habita, cuius victor, cum inter se
    aemuli ira incensi vehementer contendissent, ex opinione plerorumque civium
    a emistro Boreoamericano “
CBS” rogatorum, Biden habebatur.
    
    
    Nec Biden competitor nec Michael Pence praeses vicarius adhuc viro infecti
    sunt.
    
    
    Apud medicos cum constet quo vel seniorem vel crassiorem esse aegrum, eo
    molestius morbum coronarium sustinere, licet Trump sit homo aetate
    provectior (LXXIV enim annos natus est) et corpore pinguior, interpres
    tamen Marcus Meadows hodie dixit eum nihil morbi nisi mitia indicia adhuc
    praebuisse.
    
    
    Nonnulli principes gentium, apud quos et Boris Iohnson primarius Britanniae
    minister (qui ipse hoc anno afflictus eodem morbo est) et Narendra Modi
    primarius Indiae minister et Beniamin Netanyahu primarius Israelis minister
    reperiuntur, pronuntiaverunt sese exoptare ut Trump et Melania uxor quam
    celerrime ex morbo convalescant.
   
    d.II m.Oct. a. MMXX
 Scripsit Rufus Britannicus