IN AERIPORTU TAMQUAM IN DOMO… VEL POTIUS IN CARCERE
Iterum atque iterum decenniorum transcursu fit ut quis varias ob causas in
aeriportu satis diu habitet, modo ad liberiorem vitam adipiscendam,
interdum ad opiniones vel querelas suas vulgandas, nonnumquam ad ius asyli
fruendi impetrandum, saepius tamen id accidit quia peregrinator persona
ingrata est in terra in quam ire cupit aut ob rationem grapheocraticorum
impedimentorum, quibus profector implexus invenitur; ceterum sunt quaedam
necessaria ut cuilibet homini iter aerium suscipere liceat, imprimis
validum syngraphum permissionesque postulatas ostendere posse necnon
documentum vectorium. Ii omnes vero qui in aeriportu quovis quacumque de
causa diu sint commorati facile pelliculam cinematographicam in mentem
revocant Stephano Spielberg moderatore confectam annoque bismillesimo
quarto editam, quae Anglice inscribitur “The Terminal” (lingua nostra fere
“statio terminalis”), quae est de viro Slavico qui multos menses in
aeriportu internationali Novoeboracensi inclusus dies noctesque manet, cum
neque aream aeriportus transitoriam internationalem linquere Civitatesque
Americae Foederatas ingredi ei liceat neque in patriam suam bello civili
subito perculsam reverti.
His autem mensibus iuveni Estoniensi sex et triginta annorum, ut accepi,
evenit ut centum decem dies in maximo aeriportu Manilensi degeret,
videlicet in aeriportu internationali qui a Benigno (Ninoy) Aquino nomen
traxit, cum propter pestem coronariam grassantem volatus aeronautici
aboliti essent eodem ipso die quo ille Manilam pervenit, vicesimo scilicet
mensis Martii, dum Bangkokio, e capite Thailandiae, Caebuam per Manilam
transiens iter faciebat. Numquam huc Caebuam, ad quam Magellanus et eius
nautae abhinc annis prope quingentis naves appulerunt, peregrinator noster
Estoniensis, Romanus Trofimov nomine, vero pervenit, cum permissiones in
terra Philippinica commorandi valetudinis publicae causa illo die non iam
concederentur. Mox vehiculorum aeriorum morae obstacula grapheocratica
–quae etiam chartocratica sale leporeque addito dicere possumus– ei ita
adiecta sunt ut haud ante septimum Iulii diem domum redire potuerit. Non
autem syngrapho officiali Estoniensi praeditus erat Romanus Trofimov, sed
syngrapho qui cinereus dicitur (nempe cinerei est coloris), qui eis datur
qui in Estonia domicilium quidem habent, sed non pleno iure (saepe quod
Russicae sint originis) inter cives Estonienses sunt numerandi. Ei in
aeriportu commoranti mense Aprili ineunte nihilominus consulis Estoniensis
interventu commodatum est parvulum cubiculum lectulo instructum, postquam
primis fere duodecim mansionis suae diebus in areae communis pavimento
cubuerat, matta sola fortasse interposita, aut in sedilibus metallicis.
Dein praeter cibum cotidianum penicillus dentarius, dentifricium, viles
soleae, smegma capillare, manutergium nonnihilque xylini ei item data sunt.
Non satis bene tamen, etiam cubiculo occupato, se Romanus habebat, cum
valetudine non bona iam antea uteretur.
Ut de temporibus nostris ac de re praesenti absolvam, hoc breviter adiciam:
Trofimov non esse solum hominem Europaeum qui propter luis coronariae
diffusionem haud paucas septimanas in aeriportu Asiatico egerit; nam viator
Edgardus Ziebat quoque, Germanus genere, in portu aerio internationali
Delliensi –in India nempe septentrionali– a die duodevicesimo mensis Martii
usque ad duodecimum mansit Maii, quo die vehiculum Amstelodamum versus
volaturum conscendit.
Ceterum quoad fabulam Spielbergianam de statione aeronautica terminali
cuius feci supra mentionem, ut verum dicam, vita et fictio cinematographica
inter se imitari videntur, cum Spielberg materiem sit nactus ex rebus
gestis viri cuiusdam Persici Bretanophili qui primam stationem terminalem
aeriportus Parisiaci Carolo de Gaulle dicati duodeviginti per annos
incoluit, videlicet Domini (“Sir”) Alfredi Mehran, ut ipsi placet, cui
verum nomen Mehran Karimi Nasseri esse satis constat. De vita sua in “The
Terminal Man” (Latine “stationis terminalis vir”) Mehran scripsit, qui
liber est anno MMIV foras datus et aliquid famae eius addidit. Duos post
annos valetudinis causa aeriportum –in quo belle, vel saltem sibi apte, res
suas disposuerat– reliquit ut in nosocomium reciperetur. In Britanniam sane
se conferre cupiebat, sed etiamnunc Lutetiae Parisiorum –ut videtur– in
domo consociationis cuiusdam caritativae degit.
Quantum ad me attinet, numquam in aeriportu diem integrum transegi neque
volatuum aeronauticorum suspensio mense Martio huius anni passim facta ullo
in portu aerio me deprehendit; si tamen, quavis de causa, in aeriportu mihi
habitandum esset, propter eius amoenitates et commoditates ex portibus
aeronauticis in quibus pedem saltem semel posuerim aeriportum deligerem in
suburbio Changi civitatis Singapurensis positum. Scio sane nullum in orbe
terrarum aeriportum etiam sollertissimo cuique locum aptum esse ad bene ac
salubriter vivendum, quamquam multa nova et mira huiusmodi in locis fieri
possunt, praeter odiosa et molesta, ut videre nobis licet in spectaculo
Spielbergiano quod hac in pagina plus semel tetigi, in quo nempe persona
princeps –cuius partes agit Thomas Hanks, histrio celeberrimus– variis
modis satagit ut vita sua in aeriportu invite protracta quam maxime
“normalis” evadat. Exercitia vero humanitatis sunt –ut mihi inexperto
videtur– et in aeriportu vivere et in aeriportu viventi occurrere, ut
sciamus haud semper iuxta normas consuetas vitam hominum agi, cum tamen
semper ex ea aliquid discere liceat.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
|