Annus
2 0 2 0


Iulius Caesar unum diem Februario mensi quinto quoque anno addidit. Hic dies erat ante diem bis sextum Kalendas Martias, qui adhuc quinto quoque anno bisextus annus est. Annus tamen bisextus infelix esse dicitur: cur? Antiquitus Romae Februarius purgationi consecrabatur et postremus mensis anni erat; praeterea mense Februario Romani celebrabant Feralia, id est dies festi quorum e vita migraverunt: qua de causa apud Latinos bisextus annus funestus existimabatur. Hiberni, autem, putant bisextum annum secundum esse et pridie Kalendas Martias puellis aliquem in matrimonium petere licet. Apud omnem populum bisexti anni aut infausti aut secundi sunt. MMXX, quia morbo coronario temptatus est, infelix est et omnes populi conveniunt: nunc – heu! – Romani recte dicebant.

Scripsit Rosanna Scialdone



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae