Quae maxime arbores aeris tutelam adiuuant, haec in orbis parte Australi iacent: cum enim illae arborum siluae conseruentur, aer salutari ui luitur. Sicut tamen et in terris Australiensibus euenit, illis in Brasiliensibus incendia lucos innumeros uastauerunt: nam incendiorum moles anno MMXIX superioris anni frequentiam ter praestauit, quod non modo in aeris re, sed feris quoque summo damno fuit. Amazonica igitur silua ex caeli templis satellitibus identidem spectatur atque speculatores sapientesque innumeri loca siluestria tuentur, ne flammarum uis bestiis omnibus neci sit, quae summa in toto orbe uarietate ibi uitam agunt.
Incendia Brasiliensia siccitas ferox saepe suscitat, quae tamen flammorum deflagrationem non sola micat: sicut Obseruatores Pantalici, qui ex illa “Pantanal” silua nominantur, praedixerunt, multi sunt scelerati, quorum incendia exardescunt; pars incendiorum maxima ab hominibus haud siccitate efficitur. Brasiliensis enim praeses Bolsonaro contra legem mercatoribus agricolisque ditissimis sponte sua in siluis potestatem concessit, ut totius orbis spiritum delerent.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|