NOVA NORMALITAS RECEDIT
Tot res tam rapide mense Martio huius anni, qui pro bismillesimo vicesimo
habetur, acciderunt ut discipulis meis valedicere non potuerim; ut tussire
coram hominibus multo magis quam antea erubescerem; ut lavatricibus demum
lavandaria mea in lavatorio concredere dubitarem, metuens ne lavatorium ad
tempus non modicum subito clauderetur, accessus ad id intercluderetur
indumentaque illic lavanda posita recipere iam non possem.
Medio enim mense Martio huius insoliti anni die Saturni mane per nuntium
telephonicum accepi scholas ad tempus indefinitum pestilentia coronaria
ingruente suspensas esse; postridie autem audivi domuegressionem nocturnam
esse vetitam, quamobrem in popina inter amicos cenandi depositum est
consilium. Mox in pantopoliis ac tabernis quicquid emere magis magisque
laboriosum propter distantiam inter homines servandam est factum; quin immo
post paucos dies multae res ad vivendum minus necessariae iam emi non
poterant, neque licebat potuum alcoholicorum lagoenas pretio soluto sibi
comparare, ne quis, puto, temeto praeditus ad comissationes lasciviores
congressusque frequentiores nimis pronus evaderet. Brevi postea in popinis
vel prandere vel cenare est vetitum; neque fieri potuit quin plurima in
scriptoria, tabernas, sedes mercatorias aliusque generis officinas omnibus
qui ore nudo accederent (oris scilicet tegumen non gerentes) ingressus
negaretur.
“In aeriportu alibique pavor ac confusio regnant, omnes fugiunt; ut
proficisci eis liceat magna pretia solvere non recusant”. Tale aliquid,
etsi non his verbis, paucis post scholarum suspensionem diebus a sodale
quadam mea audivi; quae ipsa aufugere conabatur Caebua, ex urbe veterrima
Philippina in qua etiam nunc versor, antequam omnes praestituti
aeroplanorum volatus propter generalem conclusionem adversus morbi
diffusionem imperatam abolerentur. Deinde in taberna itineraria mulier
quaedam, quae inter negotiorum antistites numerari videbatur, animi sui
tranquillitatem ostentabat –ut professio eius postulat– volatum
aeroplanarem idoneum sodali meae quaerens; ipsa autem amica, quam
comitabar, aliquid sollicitudinis de incertissimo futuro prodebat, cum,
volatu eius originali pro cancellato habito, alium sibi acceptabilem in
quemvis fere locum Europae Occidentalis destinatum rogaret, hoc bene
sciens, quod, si idem postridie factura fuisset, alia volatra sibi satis
apta ad iter ex Insulis Philippinis in Europam faciendum haud facile
invenire potuisset.
Quattuor iam menses inde a diebus illis Martiis, de quibus sum supra
locutus, libertatum restrictiones haud parvas patimur necnon quaestus
inopiam permulti nostrum ferunt. Ceterum non desunt, usque ad praesentem
diem, homines qui, in Philippinis animi causa aut ad opus faciendum
peregrinantes, has insulas Asiaticas iamdudum cupiant relinquere neque
tamen possint; inter quos modo fuit et vir quidam Estoniensis qui centum et
decem dies in aeriportu Manilensi inclusus exspectavit dum domum redire
tandem posset, de quo plura Deo volente alias.
Priore vero dimidia mensis Iunii parte iam ad gradum successivum
processeramus ut ad vitae cottidianae consuetae redintegrationem
perveniremus, cum multiplicatio morbo coronario laborantium magistratus ad
severiores normas denuo imponendas impulit. Dein tantum in peius res
mutatae sunt ut vehicula cataphracta militaria ad populum coercendum
adhibita, etsi non maxima neque armatissima, in viis Caebuae mense Iunio ad
finem vergente sint conspecta, ut fama tulit atque imagines photographicae
testantur.
His autem mensibus magis et magis de “nova normalitate” sermo fit, quae
iunctura verborum ipsa nova non est, sed renovatus est usus eius relatione
facta ad vitae condiciones quae viri coronarii diffusionem sunt secutae.
“Nova normalitas” haud improprie neque vero auribus hodiernis blandiendi
causa dicitur, si de systemate seu compositione novarum peculiariumque
normarum sermo esse debet; de compositione sane legum, praeceptorum,
normarum normularumque quae temporarie, post dies pestilentiosos pessimos
maximumque discrimen, ad publicam salutem tuendam promulgantur antequam
pestis periculum remedio invento tandem evanescat, nam hominum vitam inter
summi discriminis tempus et tempus plenae libertatis moderantur atque
regunt. Hic autem, in urbe quidem Caebua –non de Insulis Philippinis
omnibus loquor neque de tota hac insula quae item Caebua vocatur–, nova
normalitas non tam prope igitur esse videtur; diutius est patiendum
priusquam instituatur, diligentius est praescriptionibus salutaribus
hodiernis obsequendum.
Si forte –obiter leviterque hoc tangam– aliquantulum curiosuli estis
ideoque cupitis de sodale mea scire, num Europam ante volatuum
aeronauticorum suppressionem attingere mense Martio valuerit, dicam pro
Matrito (ad quam urbem tendebat) Vindobonam ab ea mox attactam esse ibique
XIV segregationis cautionalis dies ipsam coactam degisse. Vobis denique
suadeo, si nova normalitate iam fruimini, ne haec obliviscamini, nullam
nempe orbis terrarum plagam in summum periculum ac discrimen reverti iam
non posse multisque etiam in locis hodie ad eandem normalitatem novam
adipiscendam et viros et mulieres et pueros adhuc tendere.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
|