Lectus cum respiratorio unus in nosocomio si vacat et simul duo aegroti viro coronario affecti adsunt, utri medicus lectum dabit? Qua regula eorum unus vitam servabit? Huic dilemmati abhinc sex menses in toto orbe terrarum medici respondere cupiunt, praesertim in iis nationibus ubi virus coronarium adhuc graviter incolas expugnat.
Unum responsum ex aegri aetate sumitur, scilicet: ut senes septuagennarii vel supra cedere lectum debeant iis, qui sint eo iuniores; alterum responsum ex opportunitate: qui primus in nosocomium pervenerit, primo a medicis et nosocomis colitur; tertium ex valetudinis statu: qui gravissimus sit in lectum atque respiratorium primus eat; quartum ex aegri opibus: qui nosocomio pretium solvere possit utatur lecto ac respiratorio; praeterea oportet custodire medicos et nosocomos et multos qui in nosocomiis pro valetudine dant operam.
Itaque praecepta ethica ubique sed praesertim in Italia scimus esse proposita, eo consilio ut medici iuste decernant: vel aegros custodire magisquam mederi, vel, desperatis rebus, diem supremum cum dignitate aegros obire; attamen suspicatur tacite provulgari praeceptum non scriptum, quod solam aetatem respicit, scilicet: medici iunioribus antequam senibus malint vitam servare. Vae senescentibus!
Scripsit Paulus Kangiser
|
|