Annus
2 0 2 0


Quoniam Ordo Mundi Sanitarius ex Praesidentis Trump opinione Sinis faveret atque nollet accusare Sinenses quod ab eis pandemia viri coronarii esset orta, Praeses dixit subsidia se huic Ordini iam non praebiturum esse; itaque pecunia, quam Ordini suppeditare necesse est, in posterum deerit; exinde penuria habebitur, nam Status Uniti praecipui sunt stipendiarii ut OMS munera sua exercere possit; ex eodem Praeside Trump Ordo Mundi Sanitarius multis reformationibus egere, de quibus rebus disputatur dum viri coronarii pandemia nos omnes mundi incolae afficimur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae