Usque ad hoc tempus doctrinae geneticae studiosi mutationes geneticas
Italorum putaverunt motas esse a migrationibus gentium quae ceciderunt a
septimo millesimo anno ad quartum, id est aevo lithico recentiore et aeneo.
Grex investigatorum Scientialium Universitatis Studiorum Bononiensis contra
ostenderunt accomodationes biologicas ad res externas et migrationes
explicantes summam varietatem geneticam Italorum multo antiquiores esse et
originem duxisse a decimo nono millesimo.
Ex inspectione constat Italos populum esse maxima varietate genetica
praeditum inter Europaeos ab una parte ad alteram paeninsulae, quae res pro
portione effingit quantum gentes Europae continentis a meridianae
differant.
Professor Anthropologiae Molecularis apud Universitatem Bononiensem Marcus
Sazzini ostendit hanc investigationem praebuisse cognitiones magna
utilitate ut causae intellegerentur bonae valetudini faventes et praeterea
ad quosdam morbos proclivitas.
Post maximam propagationem ultimae glaciationis a millesimo decimo nono avi
Italorum Septentrionis et Meridiei experiri coeperunt res externas magis
magisque mutabiles ex quibus dissimilia et praecipua in eorum patrimonio
genetico evaserunt.
Ex sententia Professoris Pathologiae generalis Pauli Garagnani eiusdem
Universitatis in hominibus Italiae Septentrionis mutationes in genis quae
effundunt insulinum, corporis calorem et metabolismum membranae obesitatis
agnoscuntur. Haec accomodationes praesidia adversus diabetem et obesitatem
esse possunt.
Eodem aetate in Media et Meridiana Italia clima factum est mitius quod
incolas subiecit aliis viribus externis. Nam genoma incolarum Italiae
Meridianae in lucem protulit genorum mutationes in melanino gignendo, quod
efficit ut gentes illorum locorum minus proclives ad cutis tumorem sint.
Quae res pendet ex diebus calidioribus sub ferventi sole regionum quae
proximae Mari Nostro positae sunt.
Breviter sumptum et conversum a
https://www.archeologiaviva.it/14472/storia-genetica-degli-italiani/
Scripsit Lydia Ariminensis