Nemo potuisset praedicere perturbationem, quae e pandemia, vocitata covid-19, nobis evenit, neque ullus provisit genus humanum ab ea tam fortiter et amplissime oppugnatum iri, adeo ut viri scientifici una eadem opinione careant de remedio; attamen sine scientia et technologia hanc pandemiam non superabimus; vaccinum enim continenter in multis laboratoriis assidue quaeritur.
E pandemia fit ut et periculum sanitarium ubique terrarum nobis minatur et simul victus pro hominum milionibus non facile gignitur ac portatur; praeterea aequilibrium inter securitatem sanitariam et actuositatem oeconomicam, e qua victus gignitur, maxime necessarium est, ita ut neque sanitas neque victus nobis desint; at non solum hoc aequilibrio sed etiam cooperatione internationali indigemus, eo consilio ut viri scientifici ubicumque terrarum progressiones inventionesque de biologia et medicina partiantur.
Scientifici et technologi huius viri genoma potuerunt intellegere et exinde eius catenam sequentialem determinare, quae dat facultatem ad instrumenta examinatoria fabricanda ut contaminatos et suspectos a sanis separentur; praeterea per medicinam telehorasicam potest tempore praesente aegrotos televifice examinari sine contactu phisico; ita morbus viralis vitatur.
Scientifici et technici tacite vel aperte societatem cognitionis instituerunt; exinde propagationem viri coronarii nunc possunt providere et simul indicare plagas ubi virus incolas expugnabit infestissime.
Eae nationes, ubi scientia et technologia amplissime coluntur, cunctis planetae incolis prosunt ut pandemiam tandem superemus; itaque nationes, quae viris scientificis et laboratoriis ad vestigandum careant, nullum subsidium ad bellum contra pandemiam dabunt, exinde debitores earum nationum, quae societati cognitionis intersunt, merito fient; idcirco inventa technologica vel vaccina vel respiratoria a nationibus magis progressis emere debebunt; sic pandemia develabit quanti momenti sunt scientia et technologia atque societas cognitionis.
Scripsit Paulus Kangiser
|
|