MUNDUS AD NOVUMNE SYSTEMA CAPITALISTICUM APPROPINQUAT?Commentum de Sinensi potestate
Dengus Xiaoping systemate communisticum de republica anno 1978 foras eiecit, sed communismi nomen servavit fidei publicae causa; exinde instituit -una cum veteribus Sinensibus nationalistis- militarem dominationem cum libero mercatu et transeundi libertate. Hodierni Sinenses republica stabili atque prosperitate materiali perfruuntur magis quam in tota sua saeculari historia. Ipse Dengus anno 1962 dixerat: nihil refert cattus an sit albus an niger dum mures capiat. Aliter: nihil refert systema oeconomicum an sit communisticum an capitalisticum dum afferat prosperitatem.
Respublica Sinensis paulatim a nationalismo tunc imbuebatur et simul oeconmiam suam incrementabat adeo ut locus in potentissimis nationibus eis tribueretur. Pauperes tamen adhuc manent, nec possunt omnes statim e paupertate exire.
Contra ac in Bello quod dicebatur Frigidum olim accidebat, hodie non certatur pro ideologia propria ceteris imponenda, sed ut “locus -ut ita dicam- sub sole haberetur”, id est, pro quadam auctoritate ac dignitate nationali. Nunc vero Xius Jinping certe non intendit armis sed rebus politicis atque oeconomicis cum reliquis nationibus certare, et provocavit systema hodiernum internationale, cui Status Uniti praesunt.
Respublica Popularis Sinensis in dies magis atque magis potentia politica in toto orbe terrarum aestimatur, annoque 2015 potestatem oeconomicam maximae notae obtinuit; eodem tamen anno contaminatione atmosphaerica permulti incolae ibi perierunt, sed Sinenses cellulis photovoltaicis ac ventimolinis electriferis uti coeperunt; praeterea latissimum omnium nemus se esse saturos dictitant; hic erit velut Maximus Murus Viridis, qui anno 2050 esset perfectus. In praesentiarum tamen Sinae in nationibus magis contaminatis numerantur.
In Sinis, ut scitur, mercatu libero emptores fruuntur et simul civibus libertas politica negatur.
Capitalismus liberi mercatūs et sine ulla cura pro pauperibus, ut Miltonius Friedman praedicabat -capitalismus, ut ita dicam, antropophagus- difficile potest vigere sub systemate democratico. Ex hodierna pandemia intellegi potest capitalismum activo Statu egere vel manu militari sive custodibus publicis, vel actionibus ad publicam sanitatem pertinentibus, vel pro pauperibus subsidiis publicis. Peracta pandemia quid accidet? An Sinae ob pandemiam futurae sint eo fortiores et Status Uniti in dies debiliores? Minime credo.
In posterum forsitan -quoniam regimina oeconomica sine respectu libertatis politicae iudicamus- ambo systemata, capitalismum et communismum, quae ab Eversione Russica anno 1917 acriter sexaginta annos inter sese conflixerunt, in eundem scopum percommode nunc collineari videntur, nempe pro libertate oeconomica.
Nusquam tamen conspicitur vera democratia, quae oeconomiam liberi mercatus non coluerit; tamen libera oeconomia per se non necessarie ducit ad democratiam.
Quid tandem in Sinis accidet? Jam instat perículum propter eos, qui libero mercatu pecuniosi ibi facti sint; etenim cives, cum divites fiunt, maiorem libertatem politicam poscunt; quam libertatem, ut videtur, Gubernium Sinense haud facile est concessurus. Capitalismus communisticus et capitalismus democraticus convenientne in eodem vel similem statum oeconomicum atque ethicum?
Non possum opinionis infrascriptae non meminisse, quae fere sexaginta annis abhinc legeram: “Regimen oeconomicum capitalisticum in se non est damnandum ut essentialiter iniustum; attamen multis et gravissimis abusibus hodie corruptum est; ac profunda reformatione indiget” (Philosophiae Scholasticae Summa, Tract. II, Ethica, Thesis 43, auctore P. Irenaeo González M., S.J. BAC, 1952). Scripsit Paulus Kangiser
|