Annus
2 0 2 0


“Coronaeviri” epidemia ubique sollicitas habet nationes; in Sinis autem, ubi morbus ortus est, et gubernatores et populus acriter laborant non solum ne suus populus laedatur sed etiam ne in reliquum orbem transeat. In oppido Wuhan, primo viri orto, plus quam tria milia aegrotorum numerantur; ipsum oppidum fere undecim miliones incolarum continet.

Inpraesentiarum in eo oppido haec aguntur ne epidemia propagetur: primum, aegrotos maximis curis sanare; secundum, intercludere omnes contagionis vias; tertium, confirmare omnia medicamina aegris esse reapse praebita; quartum, vitam cottidianam assuetam populo fovere.

Organizatio Mundana Sanitatis (OMS) optimas iudicavit actiones Sinenses de epidemia continenda, nam virus pathogenum celeriter scientifice descriptum est eiusque genoma cunctis communicatur; indeque communitas internationalis opportune de re certior facta est, ex quo viri propagatio decrevit.

“Sub strenua ductione Sinensium, cooperantibus reliquis nationibus, fidentes possumus hoc virus exstirpare” dixit Xu Bu, legatus Sinensis apud Chiliam (EMOL, 2/2/2020).

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae