Anno MCMLXXIV in Dakar, Senegaliae capite, editum est opus discipulis
    scholarum destinatum cui index est “Africani latine discunt” quodque
    praefatione augetur a Leopoldo Sédar Senghor scripta atque hoc titulo
    praedita: LE LATIN COMME LANGUE VIVANTE (“lingua Latina ut lingua viva”).
    Fuit praefationis huius scriptor et in re publica versatus vir (quinimmo
    Senegaliam viginti per annos –a MCMLX usque ad MCMLXXX– praesidens brevi
    post libertatem a Francogallia adeptam rexit) et litteratus, qui diu, inter
    alia, in Francogallicarum litterarum studium incubuerit necnon carmina
    permulta Francogallice panxerit. Maximus fautor is etiam fuit, si non
    conditor, motus cuiusdam intellectualis doctorum hominum Afrorum vel quoquo
    modo nigricolorium (etiam in America natorum) qui eo pertinebat, ut
    nigritudo (“négritude”) gentium saltem origine Africanarum (quae nostris
    autem temporibus in “Mundo” praesertim “Novo” quoque, ut patet, –id est in
    orbis terrarum partibus hominibus veteribus Europaeis ac Mediterraneis
    omnino ignotis– progenies plerumque servorum vivunt) definiretur et
    proveheretur.
    
    Ii vero qui talem nigritudinis motum dictisque factisque ad statum
    populorum nigricolorium firmandum foverunt in familiaritatem sane venerant
    cultus civilis Francogallorum, quorum lingua loquebantur; neque mirum est
    quod nonnulli ex iis, ut Leopoldus Sédar ipse Senghor, quippe qui radices
    quoque civilitatis, artium historiaeque Francogalliae, immo totius Europae,
    explorare voluissent, in studia potissimum Latinitatis atque Graecitatis,
    velut retrorsum a praesenti ad praeteritum tempus gradientes, inciderint.
    Inveniebant hoc modo illi nigritudinis vates mundum quendam veterem qui non
    solum Europam attingebat, sed etiam Africam (patriam Terentii, Apuleii,
    Tertulliani, Lactantii, Augustini…) et Asiam; humanitatis quoque formas
    reperiebant gentium Graece ac Latine loquentium, quae Afros nigricolores,
    quos sine discretione saepe Aethiopas nuncupabant, barbaros sane habebant
    –etiamsi Aethiopia iam diu artibus atque institutis civilibus exornabatur–,
    sed non magis quam barbaras “candida atque glaciali cute gentes” vocarent
    (Plinii Maioris verba refero) quae plagas Europae mediae et borealis
    incolebant.
    
    Dicendum quidem est hoc loco –ut de lingua hac, qua nunc scribo, potissimum
    meditemur– saepe in sermone Latino album vel candidum colorem aliquid boni
    translate significare posse, nigrum, atrum fuscumque vero mali, quod, si de
    cutium coloribus cogitemus, in nigricolorium hominum detrimentum verti
    facile potest. Tale aliquid praesidens olim Zimbabuae Robertus Gabriel
    Mugabe, qui anno proxime praeterito morte est functus, lamentabatur –si
    vera relata sunt– dicens, inter alia, numquam hominum nigricolorium
    contemptum finitum iri donec niger color aliquid sinistrum significaret
    improsperamque fortunam, albus vero pacem. Recreabatur tamen animo idem
    Robertus Zimbabuensis considerans chartam quoque latrinalem, ad
    sordidissimum usum adhibitam, albam esse.
    
    Nondum tamen antiquis temporibus, quibus Latinus sermo et Graecus circa
    Mare Mediterraneum (quod veteres nostrum saepe, vel etiam internum seu
    intestinum appellabant) vigebant, contemptus ille praecipuus erga homines
    nigricolores obtinebat; qui contemptus ac despectus (saeculo XIX etiam
    falsis rationibus scientificis suffultus), postquam America necnon aliae
    multae terrae longinquae ab Europaeis initio moderni, quod dicitur, aevi
    inventae sunt, ad excusandam servitutem hominum ex Africa in eas
    deportatorum, vel ex Afris natorum, ortus est sive saltem est maxime
    auctus.
    
    Periculum est igitur ne a magna generis humani parte litterae Latinae
    Romanaeque res adhuc percipiantur quasi ad radicem quandam oppressionis
    atque iniustitiae pertineant, nisi forte talibus, de quibus supra scripsi,
    et similibus rebus perpensis, ita proponatur Latinitas gentibus quae sub
    dominio Europaeorum colonico usque ad recens tempus vixerint ut ingens
    certe pondus veteris civilis litterariique cultus et Romani et Graeci in
    totius mundi hodierni formatione intellegatur, sed tali etiam modo ut
    litterae, artes, instituta quae classica saepe appellamus fons humanitatis
    cuiusdam fiant quae inserat atque recipiat, potius quam excludat vel
    repellat, eos qui veluti ad margines traditionis Occidentalis forte
    versentur aut ad hanc, saepe inviti, tantummodo ex parte informentur.
    
    Ad talem humanitatem ipsi informati qua hominum variarum stirpium animos
    intellegere facile possimus, fructuosius Latinitatem necnon antiqua nostra
    cetera sine ulla offensa secureque vulgabimus, non solum inter populos
    Africanos (ut plures magnifici luculentique linguae Latinae cultores ex
    Africa –ex Africae quoque parte quae “nigra” dicitur– oriri possint, sicut
    Ioannes ille Latinus, qui saeculo XVI vixit), sed etiam inter Asiaticos,
    inter Americanos, inter Oceanienses.
 
 Scripsit Marcus Flavius Asiaticus